|
40. Scriptum est, inquiunt, in Canticis
canticorum, sponsa, id est, Ecclesia dicente ad sponsum,
|
“Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in
meridie.”
|
|
Hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare
arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta.
Unde primum quaero, quomodo Christum interroget Ecclesia, ut
annuntiet ei ubi sit Ecclesia: neque enim duae, sed una est. Aut
isti ostendant, quoniam non negant haec verba Ecclesiam dicere
Christo, quae sit Ecclesia quae interrogat, et quae sit Ecclesia de
qua interrogat. Quaerit enim quo veniat ad sponsum suum, et dicit
ei, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in
meridie. Adhuc enim ista Ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi
sit Ecclesia in meridie. Neque enim interrogat, Ubi pascis, ubi
cubas? et ei respondetur, In meridie; tanquam sponsus respondeat,
In meridie pasco, in meridie cubo: sed omnia ista verba ad
interrogationem pertinent, Ubi pascis, ubi cubas in meridie ? Adhuc
enim ipsa dicit, Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium
tuorum. Jamvero ille respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o
decora inter mulieres (Cant. I, 6, 7), et caetera. Non ergo
his verbis ostenditur, in sola parte meridiana esse Ecclesiam: sed in
aliis mundi partibus constituta, interrogat fortasse quid ad ejus
communionem pertineat in meridie, id est, ubi sponsus ejus pascat et
cubet in meridie; quia suos pascit, et in suis cubat. Veniunt enim
quaedam membra ejus, id est, boni fideles ex partibus transmarinis in
Africam, et cum audierint hic esse partem Donati, timentes ne
incidant in manus alicujus rebaptizatoris, invocant Christum orantes
et dicentes: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi
cubas in meridie, id est, qui sint meridies ubi tu pascis et cubas,
id est, qui habent charitatem, et non dividunt unitatem. Et vide
quid adjungant: Ne forte fiam velut operta super greges sodalium
tuorum: id est, ne forte velut latens et incognita et non revelata,
hoc est enim operta fiam, non super gregem tuum, sed super greges
sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent, extra colligere
voluerunt, non tuum gregem, sed suos greges; nec audierunt te
dicentem, Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII,
30); nec quod Petro dixisti, Pasce oves meas (Joan. XXI,
17), non tuas. Non est autem ista operta, quia non est sub
modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et
de illa dictum est, Non potest civitas abscondi super montem
constituta (Matth. V, 15, 14). Sed Donatistis velut operta
est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto
orbe demonstrant; et malunt clausis oculis offendere in montem, quam
in eum ascendere; qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus,
crevit, et factus est mons ingens, et implevit universam terram
(Dan. II, 34, 35).
41. Potest et alio modo intelligi, Ubi pascis, ubi cubas in
meridie. Ipsius enim vox est in Psalmis ex persona Moysi famuli
Dei: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia
(Psal. LXXXIX, 12). In illis enim meridies dicitur,
propter ingentem sapientiae lucem, et ingentem charitatis ardorem.
Unde quemdam cum exhortaretur Spiritus Dei ad bona opera per
Prophetam, hoc illi etiam promittit: Et tenebrae tuae sicut meridies
erunt (Isai. LVIII, 10). Sed si aliquis mundi locus
intelligendus esset, quod dictum est, in meridie; tamen ipsa verba,
sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo modo
permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam. Et
si tanquam quaerenti ubi pasceret, et ubi cubaret, de terreno loco
responderetur, In meridie; non continuo Africam accipere deberemus.
Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad Africum, non
ad Austrum ubi vere meridies est. Ibi enim sol facit medium diem,
sub qua coeli plaga potius Aegyptus invenitur. Si ergo sponsus ab
sponsa tanquam de loco familiarius dilecto, et cubili quodam suo
secreto interrogatus, responderet esse in meridie; multo probabilius
Ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in
Aegypto in millibus servorum Dei, qui per eremum sancta societate
vivunt, perfectionem praecepti evangelici studentes tenere, quo dictum
est: Vis perfectus esse? vade, vende omnia quae habes, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me
(Matth. XIX, 21). Quanto enim melius ibi secretius pascere,
et cubare, id est, requiescere Filius Dei diceretur, quam in turbis
inquietis furiosorum Circumcellionum , quod malum Africae proprium
est. Nam de Aegypto ita Isaias prophetat: Illo die erit altare
Domini in regione Aegyptiorum, et titulus ad fines eorum Domino, et
erit in signum in aeternum Domino in regione Aegyptiorum. Quoniam
clamabunt ad Dominum adversus eos qui eis pressuram faciebant: et
mittet illis Dominus hominem qui salvos eos faciet, judicans servabit
eos. Et cognitus erit Dominus Aegyptiis: et timebunt
Aegyptii-Dominum in illo die, et facient sacrificia, et vota
promittent Domino, et reddent. Et feriet Dominus Aegyptios plaga,
et sanabit eos sua misericordia, et convertentur ad Dominum, et
exaudiet eos, et sanabit eos (Isai. XIX, 19-22). Quid ad
haec dicunt? Quare non communicant Ecclesiae, quae praedicta est,
Aegyptiorum? Aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum
significat, quare non communicant Ecclesiae orbis terrarum?
42. Proinde perscrutentur Scripturas, et contra tam multa
testimonia, quibus ostenditur Ecclesia Christi toto terrarum orbe
diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa
sunt, quo demonstrent Ecclesiam Christi periisse de caeteris
gentibus, et in sola Africa remansisse, tanquam ab alio initio , non
ab Jerusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum
levaverunt. Si autem velimus intelligere Donatum principem Tyri,
quia Tyrus Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem
prophetantur? Ubi eum maxime designat, quod ei dicitur: Ostendam
tibi quia homo es et non Deus. Isti enim de hujus magis quam de Dei
nomine gloriantur. Et cum solus Deus sine peccato sit, et sacerdos
ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est, Qui est
super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): isti
Donati imitatores ita sine peccato se volunt videri, ut etiam
justificatores hominum se asserant, et suum oleum quod non sit oleum
peccatoris (Psal. CXL, 5). Merito dicitur principi Tyri:
Dixisti, Deus sum: es autem homo, et non Deus. Cui etiam
dicitur: Numquid tu melior quam Daniel (Ezech. XXVIII,
2-9)? Confitetur enim Daniel peccata sua, et peccata populi sui
(Dan. IX, 20): isti autem pertinentes ad principem Tyri,
ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine
peccato sunt. Merito dicitur principi Tyri, Numquid tu melior quam
Daniel? Ecce nos possumus invenire aliquid proprium, et hoc malum
maximum a capite Africae, id est, Carthagine exortum. Norunt enim
homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur, et tamen non
agimus talibus; fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto
magis meridies, cum et ipsa verba ad alium cogant intellectum?
43. Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid quo probent
esse praedictum, deficientibus a fide christiana caeteris gentibus, in
sola Africa Ecclesiam remansuram: attendant illud quod saepe
commemoravi, utraque crescere usque ad messem, et agrum esse mundum,
messem finem saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39), non
nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam. Est et aliud
evidentissimum, quod eis omnino auferat laborem quaerendi unde probent
Ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. Potest enim aliquid
esse, et non inveniri: non esse autem, et inveniri, non potest.
Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum
est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus
nondum est Evangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia
quae de Christo et Ecclesia praedicta sunt: oportet ergo et in eis
praedicari .
|
|