|
Quomodo ergo isti dicunt jam esse completum
quod Dominus ait, praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 47): sed postea caeteris deficientibus, solam
Christo Africam remansisse; cum adhuc illud implendum sit, nondum
impletum sit? Cum autem impletum fuerit, veniet finis. Sic enim
Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo
orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth.
XXIV, 14). Quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium
gentium, tunc perditio gentium excepta Africa, consecuta est?
Quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est.
44. Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant, non ex
illis Ecclesiis, quae fundatae sunt per Apostolorum labores,
adimpleri praedicationem Evangelii in omnibus gentibus, sed illis
pereuntibus, earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati,
et residuarum gentium acquisitionem. Puto quod ipsi etiam rideant,
cum hoc audiunt: et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant
, non habent omnino quod dicant. Sed quid ad nos? Nemini
invidemus. Hoc nobis legant de Scripturis sanctis, et credimus:
hoc, inquam, nobis ex canone divinorum Librorum legant, tot
civitates, quae usque ad hodiernum diem Baptismum per Apostolos sibi
consignatum tenuerunt propter Afrorum sibi incognita crimina periisse a
fide Christi, et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde
caeteris gentibus, quae nondum audierunt, praedicandum Evangelium.
Hoc nobis legant: quid morantur? quid tergiversantur? quid impediunt
salutem gentium? Legant hoc, et cum ipsa lectione novos apostolos
mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.
45. Sed plane videant, cum ad Colossenses venerint, quomodo ibi
vel legant vel audiant ad eos Epistolam datam, ubi eis dicit
Apostolus: Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Jesu Christi,
semper pro vobis deprecantes; audientes fidem vestram in Christo
Jesu, et dilectionem quam habetis in omnes sanctos, propter spem quae
reposita est vobis in coelis; quam ante audistis in verbo veritatis
Evangelii, quod pervenit in vos, sicut in omni mundo est fructificans
et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis et cognovistis
gratiam Dei in veritate (Coloss. I, 3-6). Haec enim verba
conveniunt cum Evangelio, ubi dictum est, Simile est regnum coelorum
homini seminanti bonum semen in agro suo. Et postea exponitur ager
esse hic mundus. Sicut enim hoc, ex quo seminatum est, crescere
praedictum est usque ad messem: ita et Apostolus dicit, in omni mundo
fructificans et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis.
Crescit autem usque in finem, quia usque ad messem. Messis enim est
finis saeculi (Matth. XIII, 24, 30, 38, 39).
Dicent ergo non solum Colossenses, ad quos data est, sed etiam
caeteri omnes apud quos legitur haec Epistola, ubi per apostolicas
Litteras constat bonum semen esse seminatum, et jam tunc crescere et
fructificare coepisse: Quid nobis affertis novi? Numquid iterum
seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est, crescit usque
ad messem? Si dicitis periisse in illis locis quod erat per Apostolos
seminatum, et ideo esse rursus ex Africa seminandum; respondebitur,
Legite nobis hoc ex divinis oraculis: quod profecto legere non
potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est, semen
illic ante seminatum crescere usque ad messem. Et quia nullo pacto
sibi divina eloquia contradicunt, nullo modo in eis invenietis, quod
contra hoc tam manifestum recitare possitis. Restat ergo ut non ex
divinis libris, sed ex vobis ista dicatis. Proinde dignissime
respondebitur, Anathema sitis. Tenent enim Ecclesiae apostolico
labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: Si quis vobis
evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat.
I, 9).
|
|