|
Proposita quaestione, Sitne Christi Ecclesia apud Catholicos, an
apud Donatistas, quod hic nonnisi ex sacrae Scripturae locis certis
et claris definiendum: proferuntur primum testimonia ex Instrumento
vetere ac novo quam plurima, quibus ostenditur doceri evidenter ac
certo, Ecclesiam Christi veram eam esse, quae toto terrarum orbe
diffunditur. Deinde vero, quae pauca ex iisdem canonicis Scripturis
objectari a schismaticis solent pro parte Donati, ea et ambigua
incertaque esse, et per se ad eorum tuendam causam, cum ratione
contraria explicari possint, nullum robur habere. Donatistarum etiam
de traditione, de persecutione, aliaeque in Catholicos calumniae data
occasione refutantur.
|
|