CAPUT XVIII .

46. Quoniam igitur in Scripturis sanctis Ecclesia manifeste cognoscitur, incipiens ab Jerusalem, et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta ejus commemorantur: prius correcti communicate frumentis, et tunc videbitis quid in zizania , vel paleam dicere debeatis. Alioquin et malos bonorum laudibus exornare, et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. Nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus majores vestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus Gestis sanctos Libros ignibus tradidisse, et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter judices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas ejus absentes sententias contulerunt. Nempe iidem leguntur Gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a vobis tanquam traditorum absentium damnatores. Nempe Nundinarius illius temporis diaconus vester, apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas patefecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus, verum praedicans. Nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt, datisque ab eo, sicut petiverant, disceptatoribus episcopis non consenserunt, eosdemque postmodum apud illum tanquam iniquos judices accusaverunt, et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum Imperatorem appellaverunt, eodemque inter partes audiente calumniatores inventi atque damnati, in eadem furoris pertinacia permanserunt. Nempe vos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus Apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicaverunt eis, quos vestri majores septuaginta episcoporum concilio Carthaginensi damnaverant; nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? Nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur, et Gestis proconsularibus a vobis accusatus et oppugnatus; et tamen in quo damnatus erat, honore susceptus, et in vestra communione defunctus est? Nonne Felicianus Mustitanus eodem modo, in eadem causa, eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud judices, postea receptus a vobis, nunc vobiscum episcopus vivit? Nonne illi, qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem Baptismo vobis modo communicant? Sed videlicet tot Ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae, si communicaverint Sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsi damnarunt, et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos voluerit, et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis quos vivos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum voluerit, in eodem honore susceptis communicat, et sancta atque integra perseverat! O regula juris Numidici! o privilegia Vagaitana ! Et Baptismus Christi exsufflatur in eis qui eum in Ecclesiis apostolicis perceperunt: in eis autem quos damnati sacrilegi, sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizaverunt, parcitur Baptismo Christi; non quia Baptismus Christi est, sed quia per eos datus est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere, et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt .

47. Nempe haec omnia, quae jam diu commemoro, regalibus litteris, et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus Gestis facta recitamus: tamen, o Donatistae, si vos teneretis Ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum Scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil adversus vos omnia ista valere deberent: quia neque vobis paleae crimina praejudicarent, si vos in ea triticum essetis; nec si vos essetis palea, et vestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praejudicaretis, quod ita in agro Domini seminatum est, ut crescat usque ad messem; id est, quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. Eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis nunquam probastis, adversus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem adversus vos tanta ista, quae commemoravi, non haberemus: etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praejudicaret quidquid in eorum paleam, quamvis verissimum, quamvis manifestissimum, quamvis probatissimum diceretis. Proinde removeantur omnes moratoriae tergiversationes. Quidquid de peccatis hominum falsum objicitur, conveniatur conscientia, et non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum etiam verum objicitur, et vel probari non potest, vel cum debuit probari, non potuit, non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum et verum et probatum objicitur, nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non objiciatur. Haec enim et nos multo copiosius et probabilius objicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus: sed ut eis ostendamus, non ideo nos nolle talibus fidere, quia non invenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile, in rebus non necessariis conteramus. Quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma veritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, invenire non possunt; et volunt videri aliquid dicere, dum tacere erubescunt, et inania loqui non erubescunt. Remotis ergo omnibus talibus Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista verbo Domini praeparati et cauti redditi sumus: sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius unius Pastoris vocibus, in Evangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est, in omnibus canonicis sanctorum Librorum auctoritatibus. Nec ita, ut ea colligant et commemorent, quae obscure vel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit, interpretetur secundum sensum suum. Talia enim recte intelligi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt, firma fide teneantur.

48. Quisquis ergo huic Epistolae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: Illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificaverunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt; et vos eis in omnibus consensistis. Breviter enim respondeo, quod saepe respondi: Aut falsa dicitis; aut si vera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis. Non inde perit Ecclesia, quae ultimo judicio ventilata , istorum omnium separatione purgabitur. Ego ipsam Ecclesiam requiro, ubi sit, quae audiendo verba Christi et faciendo aedificat super petram; et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super arenam (Matth. VII, 24-27): ubi sit triticum, quod inter zizania crescit usque ad messem (Id. XIII, 30); non quid fecerint vel faciant ipsa zizania: ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum, sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 2); non quid fecerint vel faciant ipsae spinae: ubi sint pisces boni, qui donec ad littus perveniant, tolerant pisces malos pariter irretitos (Matth. XIII, 47, 48); non quid fecerint vel quid faciant ipsi pisces mali.