|
49. Omissis ergo istis morarum tendiculis
ostendat Ecclesiam vel in sola Africa, perditis tot gentibus,
retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque
adimplendam: et sic ostendat, ut non dicat, Verum est, quia hoc ego
dico, aut quia hoc dixit ille collega meus, aut illi collegae mei,
aut illi episcopi, vel clerici, vel laici nostri, aut ideo verum
est, quia illa et illa mirabilia fecit Donatus vel Pontius , vel
quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum
orant, et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia
ille frater noster, aut illa soror nostra tale visum vigilans vidit,
vel tale visum dormiens somniavit. Removeantur ista vel figmenta
mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non
sunt vera quae dicuntur, aut si haereticorum aliqua mira facta sunt,
magis cavere debemus: quod cum dixisset Dominus quosdam futuros esse
fallaces, qui nonnulla signa faciendo, etiam electos, si fieri
posset, fallerent, adjecit vehementer commendans, et ait, Ecce
praedixi vobis (Id. XXIV, 25). Unde et Apostolus
admonens: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis
temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus
seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1). Porro
si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito
loci, sed pro merito desiderii sui recipit sive bonum, sive malum.
Spiritus enim Domini, sicut scriptum est, replevit orbem terrarum;
et, Auris zeli audit omnia (Sap. I, 7, 10). Et multi irato
Deo exaudiuntur: de qualibus dicit Apostolus, Tradidit illos Deus
in concupiscentias cordis illorum (Rom. I, 24). Et multis
propitius Deus non tribuit quod volunt, ut quod utile est, tribuat.
Unde idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem
sibi datum dicit, a quo colaphizaretur, ne magnitudine revelationum
extolleretur: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a
me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Nonne legimus
ab ipso Domino Deo nonnullos exauditos in excelsis montium Judaeae,
quae tamen excelsa ita displicebant Deo, ut et reges qui ea non
everterent, culparentur; et qui everterent, laudarentur? Unde
intelligitur magis valere petentis affectum, quam petitionis locum.
De visis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse
satanas transfigurat se tanquam angelum lucis (Id. XI, 14), et
quia multos seduxerunt somnia sua (Eccli. XXXIV, 7).
Audiant etiam quae narrent Pagani de templis et diis suis mirabiliter
vel facta vel visa: et tamen dii Gentium daemonia, Dominus autem
coelos fecit (Psal. XCV, 5). Exaudiuntur ergo multi et multis
modis, non solum Christiani catholici, sed et Pagani, et Judaei,
et haeretici, variis erroribus et superstitionibus dediti.
Exaudiuntur autem vel ab spiritibus seductoribus; qui tamen nihil
faciunt, nisi permittantur Deo sublimiter atque ineffabiliter
judicante quid cuique tribuendum sit: sive ab ipso Deo, vel ad poenam
malitiae, vel ad solatium miseriae, vel ad admonitionem quaerendae
salutis aeternae. Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo
pervenit, nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput
Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est
Ecclesia, quam sicut ipsum caput in Scripturis sanctis canonicis
debemus agnoscere, non in variis hominum rumoribus, et opinionibus,
et factis, et dictis, et visis inquirere.
50. Nemo mihi ergo haec opponat, qui mihi respondere paratus est:
quia nec ego dico ideo mihi esse credendum, communionem Donati non
esse Ecclesiam Christi, quia quidam qui apud eos episcopi fuerunt,
divina instrumenta ignibus tradidisse, Gestis ecclesiasticis et
municipalibus et judicialibus convincuntur; aut quia in judicio
episcoporum, quod ab Imperatore petiverant, causam suam non
obtinuerunt; aut quia provocantes ad ipsum Imperatorem, etiam ab ipso
contrariam sibi sententiam meruerunt; aut quia tales sunt apud eos
Circumcellionum principes; aut quia tanta mala committunt
Circumcelliones; aut quia sunt apud eos qui se per abrupta
praecipitent, vel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet
accenderunt, aut trucidationem suam etiam invitis hominibus terrendo
extorqueant, et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab
hominibus, appetant; aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges vagorum
et vagarum permixta nequitia die noctuque se vino sepeliant,
flagitiisque corrumpant. Sit ista omnis turba palea eorum; nec
frumentis praejudicet, si ipsi Ecclesiam tenent. Sed utrum ipsi
Ecclesiam teneant, non nisi de divinarum Scripturarum canonicis
libris ostendant: quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere
quod in Ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus, commendavit
Milevitanus Optatus, vel Mediolanensis Ambrosius, vel alii
innumerabiles nostrae communionis episcopi; aut quia nostrorum
collegarum conciliis ipsa praedicata est; aut quia per totum orbem in
locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia vel
exauditionum, vel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos
corpora martyrum , quod possunt a multis interrogantes audire,
Ambrosio fuerint revelata, et ad ipsa corpora caecus multorum annorum
civitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit; aut quia
ille somnium vidit, et ille in spiritu assumptus audivit, sive ne iret
in partem Donati, sive ut recederet a parte Donati. Quaecumque
talia in Catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in Catholica
fiunt; non ideo ipsa manifestatur Catholica, quia haec in ea fiunt.
Ipse Dominus Jesus cum resurrexisset a mortuis, et discipulorum
oculis videndum, manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid
tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis et
Prophetarum et Psalmorum confirmandos esse judicavit, ostendens ea de
se impleta, quae fuerant tanto ante praedicta. Sic et Ecclesiam suam
commendavit dicens: Praedicari in nomine suo poenitentiam, et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem.
Hoc in Lege, et Prophetis, et Psalmis esse scriptum ipse testatus
est (Luc. XXIV, 44-47): hoc ejus ore commendatum
tenemus. Haec sunt causae nostrae documenta , haec fundamenta, haec
firmamenta.
51. Legimus in Actibus Apostolorum dictum de quibusdam
credentibus, quod quotidie scrutarentur Scripturas, an haec ita se
haberent (Act. XVII, 11): quas utique Scripturas, nisi
canonicas Legis et Prophetarum? Huc accesserunt Evangelia,
apostolicae Epistolae, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.
Scrutamini haec omnia, et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis
Ecclesiam vel in sola Africa remansisse, vel ex Africa futurum esse
ut impleatur quod Dominus dicit: Praedicabitur hoc Evangelium regni
in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis
(Matth. XXIV, 14). Sed aliquid proferte, quod non egeat
interprete, nec unde convincamini quod de alia re dictum sit, et vos
illud ad vestrum sensum detorquere conemini. Videtis enim unicum illud
quod proferre consuestis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant.
I, 6); quemadmodum excussis omnibus ejusdem loci verbis, longe
aliud indicat quam vos putatis. Et si hoc sonaret quod vultis,
Maximianistae vos in eo vincerent. Magis enim meridies Provincia,
Byzacium, Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia,
ubi vos praepolletis. Ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt
de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis,
nisi in illis verbis verum sensum et catholicum teneatis, ostendentes,
eis secundum quatuor angulos orbis terrarum ab Austro magis quam ab
Africo esse meridiem; secundum figuratas autem Scripturarum
locutiones, perfectam mentis illuminationem, fervoremque maximum
charitatis, vocari meridiem; unde scriptum est, Et tenebrae tuae
tanquam meridies erunt (Isai. LVIII, 10). Aliquid ergo
proferte quod non contra vos verius interpretetur; sed quod interprete
omnino non egeat. Sicut non eget interprete, In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): quia semen
Abrahae Christum non ego, sed Apostolus interpretatur (Galat.
III, 16). Sicut non eget interprete, Tu enim vocaberis
voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4):
quia ei dicitur, quam nemo christianus nisi Ecclesiam Christi
intelligit. Sicut non eget interprete, Commemorabuntur et
convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in
conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum,
et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29): quia in
eo psalmo dicitur, ubi passio Domini etiam teste Evangelio declaratur
(Matth. XXVII, 35, et Joan. XIX, 24). Sicut non
eget interprete, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc.
XXIV, 46, 47). Sicut non eget interprete, Et eritis mihi
testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in
totam terram (Act. I, 8). Coepisse enim Ecclesiam ab
Jerusalem, atque inde isse circum Judaeam, et Samariam, et
caeteras gentes, consequentia gesta testantur canonicis firmata
documentis. Sicut non eget interprete, Et praedicabitur hoc
Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et
tunc veniet finis. Interrogatus enim Dominus de fine hujus saeculi,
cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: Sed nondum est finis
(Matth. XXIV, 14, 8, 6). Finem autem futurum praedixit
post praedicationem Evangelii in universo orbe in omnibus gentibus.
Sicut non eget interprete, Sinite utraque crescere usque ad messem:
quia cum egeret interprete, ipse Dominus interpretatus est; et ipse
exposuit, cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola, quae
ab illo prolata est: et ipse ait bonum semen esse filios regni;
agrum, mundum; messem, finem saeculi (Id. XIII, 30, 38,
39). Tale aliquid proferte vel unum, quo apertissime Africa
declaretur, vel in reliquis sola derelicta, vel ad principium
renovandi et implendi orbis sola servata. Neque enim tot testimoniis
commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur, aut quod
solum esset relinquendum, aut ex quo solo totum esset reparandum et
implendum. Si autem non potestis, quod tam juste a vobis flagitamus,
ostendere; cedite veritati , conticescite, obdormiscite, a furore
expergiscimini in salutem.
52. An adhuc dicitis: Si apud vos est Ecclesia, utquid nos ad
ejus pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos
quaeritis? Et si zizania sumus, sinite nos crescere usque ad messem?
Quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus, nisi ne triticum
simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. Quicumque enim
boni in aeternum futuri sunt, etsi ad tempus mali sunt , non zizania,
sed triticum sunt in praescientia Dei. Sic autem nos accusatis,
quare vos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali
estis, et ideo sitis quaerendi, quia periistis, ut perditi
quaeramini, quaesiti inveniamini, inventi revocemini, sicut illa ovis
a pastore, sicut illa drachma a muliere, sicut ille filius qui mortuus
erat et revixit, perierat et inventus est (Luc. XV). Ille vos
enim quaerit, qui in sanctis habitat, et imperat ut quaeramini.
|
|