CAPUT XX .

53. De persecutione autem vestra querela sedabitur, si cogitetis et intelligatis prius, non omnem persecutionem esse culpabilem: alioquin non laudabiliter diceretur, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Nam quotidie videmus et filium de patre tanquam de persecutore suo conqueri; et conjugem de marito, et servum de domino, et colonum de possessore, et reum de judice, et militem vel provincialem de duce vel rege; cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores leviorum poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant; plerumque autem a bona vita et a bonis factis minando et saeviendo deterreant: sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus coercitionis excedat. Item jure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos coercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subjecti sunt.

54. Proinde Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias juste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt: quia illicita illicite vindicare, et ab illicitis illicite deterrere, non est bonum. Cum vero et innocentes vel causa incognita, vel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? At vero quod Maximianistarum furorem legibus publicis coercendum putastis, ut eos per jussa judicum et exsecutionem Officiorum et auxilia civitatum pulsos de basilicis quas tenebant, ad considerationem sui sceleris urgeretis , non reprehendimus; nisi quia hoc in eis insectati estis, quod ipsi fecistis, imo multo levius quam fecistis. Illi enim adversus partem Donati, vos autem adversus orbem terrarum, et adversus ejus verba, qui Ecclesiam suam incipientem ab Jerusalem per omnes gentes commendavit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. Porro si Maximianistae jussionibus judicum adversus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi judicium acquirerent? dicente Apostolo, Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt, Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo (Rom. XIII, 2, 3). Cum ergo eorum malum opus existeret, quod vos per ordinatas potestates cohibere conabamini; si vellent illi pro ipso malo opere suo, pejore opere legibus adversari; numquid a vobis, et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? Quemadmodum quicumque voluisset dicere blasphemiam in Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur (Dan. III, 96); numquid hoc ab ipsis tribus viris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut vero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? Si etiam quadraginta illi Judaei, qui Paulum interficere conjuraverant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur (Act. XXIII, 12-33), irruissent; numquid eos Paulus, ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?

55. Quapropter et vos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea quae contra vos reges nostrae communionis constituunt, qua causa patiamini. Et si vos in Ecclesia Christi esse inveneritis; gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 12). Vos enim tanquam martyres coronamini, illi autem tanquam persecutores martyrum judicantur. Si autem vos contra Ecclesiam Christi altare erexisse, et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est Ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando, et quantum potestis oppugnando, adversari sancta et canonica Scriptura convincit; vos impii atque sacrilegi, illi autem qui vos pro tanto scelere tam leniter damnorum admonitionibus, vel locorum, vel honorum, vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis, et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi, et consultores piissimi deputantur. Hanc vobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia vestra, et propter christianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant, et propter christianam sollicitudinem non omnino impunita dimittant. Hoc in eis Deus operatur, cujus misericordiam etiam in his molestiis, de quibus conquerimini, non vultis agnoscere. Nos autem, quantum in nobis est, quantum Dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae coercitionis adversus vos movemus, nisi ut Ecclesia catholica, propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant vel sequantur, a vestris terroribus libera praestetur: ut si aliquid vestri in nostros violenter fecerint, tunc vos, quos tanquam obsides in fundis et in civitatibus habemus, non qualia vestri faciunt, patiamini, sed per ordinata judicia subjecti legibus damno pecuniario vapuletis. Quod si vobis grave videtur; vestri nobis parcant, et quiescant. Si autem in nos non quiescendo illi saeviunt, qui vel sub vobis, vel vobiscum sunt; quod de nobis conqueramini non habetis, qui in vestra, vel vestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem vestram, nulla damna patiamini, si nullas Catholica, sive a vobis, sive a vestris violentias patiatur. Quod si aliquae factae fuerint, vobis invitis et compescere non valentibus, misericorditer ipsis damnis et juste admonemini, quales habeatis a quibus vos contaminari non putatis, atque hinc intelligere cogimini, quam inanes calumnias Ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis. Neque jam nobis objiciatis, quod persequimur vos; sed vestris potius, si et nos suis violentiis infestari, et vos publicis legibus malunt conteri, quam se a solito furore sedari. Si quid sane a nostris christianae charitatis modum votumque non custodientibus, odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim; sed aut futuros, si se correxerint, aut in fine separandos, si in malitia perdurarint: nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus (Matth. XIII, 47), nec propter vasa in contumeliam facta domum magnam deserimus (II Tim. II, 20). Quod si vos quoque illos, a quibus talia Catholica patitur, non esse vestros eadem regula dicitis: probate animum vestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam si nec vos illi contaminant, nec nos isti; non nobis invicem alienis criminibus columniemur: in una charitate frumenta crescamus simul, usque ad ventilabrum paleam toleremus.

56. Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia quae commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi vestrae in Africa constitutae ex iisdem Libris nulla talia potestis invenire suffragia, nec juste de persecutionibus conquerimini, quas graviores ipsa perpetitur, quo latius diffunditur, ac fide, et spe, et charitate omnia tolerat, non tantum talia, qualia vestri Circumcelliones, et eorum similes ubi possunt membris ejus infligunt, sed omnia variarum iniquitatum scandala per universum mundum scatentia, de quibus Dominus exclamavit, Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7): gravius enim persequitur filius patrem male vivendo, quam pater filium castigando; et gravius ancilla Saram persecuta est per iniquam superbiam, quam eam Sara per debitam disciplinam (Gen. XVI), et gravius Dominum persequebantur, propter quos dictum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10), quam eos ipse cum eorum mensas evertit, et eos flagello de templo expulit (Joan. II, 15): quid habetis amplius quod dicatis?