|
57. An illud ultimum vestrum, jam
placet, in medium proferamus? Ecce, inquiunt, vos tenetis
Ecclesiam. Quomodo nos suscipitis, si ad vos transire voluerimus?
Breviter respondeo: Sic vos suscipimus, quomodo suscipit Ecclesia,
quam in sanctis Libris canonicis invenimus. Deposita quippe
animositate contradicendi, qua tument omnes qui veritate Dei vinci
nolunt, et sua perversitate vincuntur, facile potestis intelligere et
in bonis esse et in malis Sacramenta divina; sed in illis ad salutem,
in malis ad damnationem. Et cum tantum distet inter eos qui haec digne
indigneque tractaverint, ipsa tamen eadem sunt, illis ad praemium
valentia, illis ad judicium.
58. Quapropter quando plures quam Joannes Dominus baptizabat,
sicut in Evangelio scriptum est, ubi subjecit Evangelista, Quamvis
ipse non baptizabat, sed discipuli ejus (Id. IV, 1, 2): cum
tantum distaret inter Petrum et Judam, nihil tamen distabat inter
Baptismum qui dabatur per Petrum, et qui dabatur per Judam. Illud
enim quod per eos dabatur, unum erat, cum ipsi non essent unum: et
illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad
partem diaboli pertinebat. Cum vero Joannes Baptista et Paulus
Apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen quia
non erat unus baptismus qui dabatur a Joanne, et qui dabatur a
Paulo, jussit Paulus Christi Baptismo baptizari eos, qui baptismo
Joannis fuerant baptizati. Itaque ille baptismus Joannis dictus
est: qui autem per Paulum datus est, non est dictus baptismus
Pauli; sed jussit eos, inquit, baptizari in Christo (Act.
XIX, 4, 5). Ecce unum sunt Joannes et Paulus, et non unum
dant: ecce non sunt unum Petrus et Judas, et unum dant: at vero
Petrus et Paulus et unum sunt, et unum dant. Abraham et Cornelius
ex fide justificati unum sunt, et non unum Sacramentum acceperunt:
itemque Cornelius et Simon Magus non sunt unum, et unum Sacramentum
acceperunt: at vero Cornelius, et ille spado, quem Philippus in
itinere baptizavit, et unum sunt, et unum Sacramentum acceperunt
(Id. X, 48, et VIII, 13, 38). Cum ergo unum est
Sacramentum, nec diversi datores, nec diversi perceptores faciunt ut
non sit unum quod unum est.
59. Isti autem dum volunt hominum esse quod Christi est, res
falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint
baptismi, quot homines per quos dantur. Itaque illud quod Dominus
ait de homine et opere hominis, Arbor bona bonos fructus facit, arbor
mala malos fructus facit (Matth. VII, 17); isti ad hoc
detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit, et a malo
baptizatus malus sit. Unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a
meliore baptizatus melior sit, et ab inferiore baptizatus inferior
sit. Ex quo fit ut illi quos ante Domini passionem non ipse Jesus
baptizabat, sed discipuli ejus, multo sanctius nascerentur, si ab
ipso baptizarentur. Quis enim vel cogitare possit, quantum intererat
inter ipsum, et discipulos ejus a quibus baptizabantur? Ergo invidit
eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto
maluit baptizari? Quod utique quisquis credit, insanus est. Quid
ergo Dominus eo ipso demonstrare dignatus est, nisi suum esse quod
daretur, per quemlibet daretur; et se baptizare, de quo amicus ille
sponsi dixerat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33); per
cujuslibet manus ministri baptizaretur, qui credidisset in eum? Dicit
etiam Paulus, Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi
Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi (I
Cor. I, 14, 15). Et iste ergo credatur invidisse hominibus
meliorem sanctificationem, si quanto melior erat, tanto melius
poterant baptizari, qui ab illo baptizarentur. Imo vero ad hoc ipsum
vigilavit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam
ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore
baptizaretur, et quod Domini erat, servo tribueret.
60. Cum igitur boni et mali dent et accipiant Baptismi
sacramentum, nec regenerati spiritualiter in corpus et membra Christi
coaedificentur nisi boni; profecto in bonis est illa Ecclesia, cui
dicitur: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio
filiarum (Cant. II, 2). In his est enim aedificant super
petram, id est, qui audiunt verba Christi, et faciunt: quia et
Petro confitenti se Christum Filium Dei, sic ait: Et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Non est
ergo in eis qui aedificant super arenam, id est, qui audiunt verba
Christi, et non faciunt. Ipse enim dixit: Qui audit verba mea haec
et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam
super petram. Et ibidem paulo post: Qui audit, inquit, verba mea
haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum
suam super arenam (Id. VII, 24, 26). Qui ergo compage
charitatis incorporati sunt aedificio super petram constituto, et lilio
inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum Dei. Qui autem
super arenam aedificant, vel in spinis deputantur, quis dubitaverit
quod regnum Dei non possidebunt? Nihil utique talibus prodest
Baptismi sacramentum: nec tamen propter eorum instabile fundamentum
sterilemque malitiam, etiam Sacramento quod habent, ulla injuria
facienda est.
|
|