|
61. Proinde in loco illo ex Epistola
Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis
advertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si
Sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis
deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat. Manifesta,
inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae,
luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae,
ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis,
sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt
(Galat. V, 19-21). Omnes itaque isti non sunt in lilio,
nec super petram: inter hos autem et haeretici positi sunt. Cur ergo
vos, ut omittam caetera, non baptizatis post ebriosos, luxuriosos,
invidos, qui regnum Dei non possidebunt, et ideo in petra non sunt;
et quia in petra non sunt, procul dubio in Ecclesia non deputantur;
quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam: et nos
vultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum
Dei non possessuras enumerati sunt, et quibus similiter Sacramenta
insunt, quando eadem sunt; sed non prosunt, quia cum illa recta
sint, ipsi perversi sunt?
62. Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes, facile
potestis intelligere, id in quoque corrigendum esse quod pravum est,
quod autem rectum est, approbandum; et hoc dandum esse quod deerit,
quod autem inerit, agnoscendum. Veniens itaque haereticus ut
catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi violet
Sacramentum: accipiat vinculum pacis quod non habebat, sine quo illi
prodesse non poterat Baptisma quod habebat. Utrumque enim necessarium
est ad regnum Dei adipiscendum, et Baptismus, et justitia. Et in
contemptore quidem Baptismi Christi non potest esse justitia:
Baptismus autem et in eo qui justitiam non habet, potest esse, sed
non potest prodesse. Sicut enim Veritas dixit, Si quis non renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan.
III, 5); ita eadem Veritas dixit, Nisi abundaverit justitia
vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum (Matth. V, 20): ut non Baptismus solus, sed etiam
justitia perducat ad regnum; cui autem vel utrumque, vel unum
defuerit, illuc pervenire non possit. Quapropter cum dicatur
haereticis, Justitia vobis deest, quam sine charitate ac vinculo
pacis habere nullus potest; cumque et ipsi fateantur, multos
Baptismum habere, et justitiam non habere, et si non fateantur, eos
convincat Scriptura divina: miror quomodo putent, cum eos habentes
non suum, sed Christi Baptismum, iterum nolumus baptizare, ita nos
agere, ac si eis jam nihil deesse judicemus; et quia Baptismus eis in
Catholica non datur, quem habere inveniuntur, nihil se illic accipere
arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent, eis ad
perniciem valeat, non ad salutem. Quod si nolunt intelligere,
sufficit nobis quod eam tenemus Ecclesiam, quae manifestissimis
sanctarum et canonicarum Scripturarum testimoniis demonstratur.
63. Dicat mihi nunc haereticus: Quomodo me suscipis? Cito
respondeo: Sicut suscipit Ecclesia, cui Christus perhibet
testimonium. Numquid tu melius potes posse quomodo suscipiendus sis,
quam Salvator noster medicus vulneris tui? Hic forte dicis: Lege
mihi ergo quemadmodum Christus suscipi jusserit eos, qui ab haereticis
transire ad Ecclesiam volunt. Hoc aperte atque evidenter, nec ego
logo, nec tu. Si enim haereticus esset Joannes, et in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti baptizaret, post cujus baptismum
jussit Paulus homines baptizari; tu obtineres quod dicis, ita ut
contra quid dicerem, non haberem. Rursus, si Petrus in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset,
cui Dominus ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum
lavandi (Joan. XIII, 10); ego obtinerem quod dico, ita ut
tu contra quid diceres, non haberes. Nunc vero cum in Scripturis non
inveniamus aliquos ad Ecclesiam transisse ab haereticis, et sicut ego
dico, aut sicut tu dicis, esse susceptos; puto si aliquis sapiens
exstitisset, cui Dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac
quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id
facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam Domino Christo,
cujus testimonio commendabatur, repugnare judicaremur . Perhibet
autem testimonium Christus Ecclesiae suae. Ecce Evangelium, lege
ubi ait: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46,
47). Quomodo ergo suscipit ista Ecclesia per omnes gentes
incipientibus ab Jerusalem, remotis omnibus ambagibus et
tergiversationibus, sic suscipiendus es. Quod si non vis, non mihi,
aut cuiquam hominum, qui te vult ita suscipere, sed ipsi Salvatori
contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum
esse non vis credere, quemadmodum suscipit illa Ecclesia, quam
testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.
|
|