|
64. At enim dixit Jeremias,
|
“Facta
est mihi ut aqua mendax, non habens fidem.”
|
|
Non de hac aqua dixit,
quam putas. Lege diligenter. Ipsam enim mendacium hominum
multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui
solent: sicut in Apocalypsi, populos aquarum nomine novimus
appellatos (Apoc. XVII, 15). Nam sic ait Jeremias:
Utquid qui contristant me, praevalent? Plaga mea valida est, unde
sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem (Jerem.
XV, 18). Plagam suam sibi dixit factam ut aquam mendacem:
eamdem vero plagam suam eos appellavit qui se contristabant. Quod enim
ait, qui contristant me; hoc dixit postea, plaga mea: et quod supra
dixit, praevalent; hoc postea dixit, valida est.
65. Sic et illic facitis, ubi scriptum est: Ab aqua aliena
abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. V, 15).
Putatis enim de Baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit
aqua aliena, quia haeretici regnum Dei non possidebunt: quasi non ita
sit et apud ebriosos, et apud invidos, et caeteros hujusmodi, de
quibus pariter dictum est, Regnum Dei non possidebunt (I Cor.
VI, 10, et Galat. V, 21): et tamen in omnibus talibus, si
secundum Evangelium baptizati sunt, Christi est Baptismus, non
ipsorum. Unde aqua illa non est aliena; cum ipsi alieni sint, quibus
dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Cur non ergo
potius intelligam aquam alienam et fontem alienum, doctrinam esse
maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a Deo per
ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum; hoc
expressius commendante Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit,
quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes
spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV,
1)? Haec est aqua aliena, et fons alienus. Si enim aqua in bono
intelligitur et Spiritus sanctus; cur non aqua in malo intelligatur et
spiritus malignus? Non enim semper ubi aquam nominat Scriptura, hoc
visibile Baptismi sacramentum vult intelligi: sed aliquando ipsum,
aliquando aliud. Jam enim hoc visibili Baptismo etiam alios discipuli
Domini baptizaverant, antequam veniret in eos secundum ejus
promissionem Spiritus sanctus: de quo tamen idem Jesus dicit, Si
quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit
Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Et sequitur
Evangelista, et exponit unde sit dictum: Hoc autem, inquit,
dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum erant
credituri. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat
clarificatus (Joan. VII, 37-39). Ecce aquam dicit
Spiritum, qui nondum erat datus, cum jam aqua illa Baptismi multis
fuisset data.
66. Unde et illud, quod similiter non intelligitis, quod scriptum
est, Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus; et
fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi, et
non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae
tuae (Prov. V, 15-17): non visibilem Baptismum, quem
possunt habere et alieni, id est, qui regnum Dei non possidebunt;
sed hoc donum commendat Spiritus sancti, quod proprium est eorum
tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum. Quoniam charitas
Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa enim
latitudo cordis, quam charitas facit, unde illam diffusam dicit, et
unde ad Corinthios ita loquitur, Os nostrum patet ad vos, o
Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11),
platearum nomine significata est.
67. Quod ergo aperte audimus, Nolite omni spiritui credere, sed
probate spiritus si ex Deo sint (I Joan. IV, 1); hoc figurate
audimus, Ab agua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis.
Et quod aperte audimus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, hoc figurate audimus,
Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi.
Multa enim munera Dei possunt habere et alieni, non solum ista
communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et vigere; nec
solum communia cum pecoribus, sicuti spirare, sentire: sed etiam
majora jam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles
innumerabiles, et alia multa. Ipsa etiam quae domui Dei data sunt,
nonnulla ex eis habent alieni, id est, non possessuri regnum Dei,
quibus in fine dicetur, Non novi vos; etiam cum dixerint, In nomine
tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus. Quia, Etsi habeam,
inquit, prophetiam, et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et
si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non
habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hoc est ergo donum
Spiritus sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus.
Hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi
Baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. Hoc deest
etiam haereticis: hoc accipiunt, cum correcti veniunt et unitatis
vinculum sinceriter amplectuntur. Quod si non acciperent, etiam
habentes Baptismum Christi, non erant possessuri regnum Christi;
quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in
plateis sanctorum, et foras non excurrentium, quo fonte charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis. Desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non
intelligitis, aut pro nobis contra vos esse intelligitis. Quod si
ambigue posita, et pro nobis, et pro vobis possent interpretari,
nihil utique adjuvarent causam vestram: quia et nos si talibus uti
vellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil
similiter adjuvarent. Sed plane talia malam causam vel moras faciendo
sustentant.
|
|