CAPUT XXIV.

68. Ecce, inquiunt, de corpore Domini aqua profluxit. Et quid te hoc adjuvat, o haeretice? Multum, inquit: Baptisma enim significat non esse, nisi in corpore Domini, id est, in Ecclesia. Melius diceres, de corpore Domini, hoc est, de Ecclesia; etiamsi jam constet (quod adhuc forte diligentius requirendum est), aqua illa Baptismum esse significatum. Nam et nos Baptismum quem habetis, de corpore Domini esse dicimus, hoc est, de Ecclesia, quamvis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super arenam. Quare tamen non attendis aquam illam, qua Baptismum significatum dicis, non tantum in corpore Domini fuisse, sed etiam de corpore ejus foras exiisse, et hoc per vulnus persecutoris? Neque enim et haeretici et omnes mali secum foras Sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore Domini custodissent. Sed etiam hoc videtis quam profundum sit, et quanta mysterii altitudine occultum.

69. Jam sufficiat: desinite talibus agere. Omnia quae hujusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt, aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint. Sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. Ecce Ecclesia, rogo, quid patimini? Ecce Ecclesia tot manifestissimis sanctarum Scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Quid tergiversaris quomodo suscipiaris? Cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? Doce Scripturas canonicas aperte dixisse, baptizandum esse in catholica Ecclesia qui apud haereticos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit baptizatus. Quod si hoc docere non potes; illud doce, huic communioni tuae, id est, parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a Scripturis canonicis perhiberi: et fatebor ad te esse transeundum, nec aliter esse suscipiendos haereticos, quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. Quid aestuas? quid perturbaris? Non invenis in Scripturis canonicis, quod a te justissime exigimus? Nam quod dicere soletis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6); vides quale sit, et quam pro te non sit. Noli ergo talia quaerere. Quia et si in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: Montes Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3). Nam utique civitas regis magni non est nisi Ecclesia; et hoc potius indubitanter sonat Ecclesiam, quam illud, Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. Rursus si in occidente esset pars Donati, diceret de se esse dictum: Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen est illi (Psal. LXVII, 5). Fortassis enim sublimius esse diceret, ascendit super occasum; quam, cubat in meridie. Haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt: aliquid manifestum quod interprete non egeat, a vobis flagitamus.

70. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae quod est Christus (Galat. III, 16). Sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cujus multi filii, magis quam ejus quae habet virum. Quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset, ipsam esse Ecclesiam matrem nostram: cui dictum est, Dominus qui eruit te, ipse Deus universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1, 5; Galat. IV, 26, 27); cui dictum est, Terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4). Sicut suscipit regina illa, de qua in Psalmis dicitur, Astitit regina a dextris tuis: et cui dicitur, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 10, 17). Postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit Ecclesia per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): sicut suscipit Ecclesia quae testis est, Christo in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque ad totam terram (Act. I, 8). Ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam verbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem. Hi sunt enim filii regni; ager autem est mundus, messis est finis saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39): Dominus exposuit, Evangelium est, verba Domini sunt, manifesta sunt. Possem tibi dicere: Sic te suscipio, quemadmodum et vos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a vobis damnati, extra vestram communionem baptizaverunt. Cui rei quid contradicas, omnino non habes. Sed hoc potius dicam, quod et adversus ipsos Maximianistas invictissime valeat, qui vos in duobus praecipue testimoniis quibus imperitissime, tamen creberrime uti soletis, omnino vicerunt, et de paucitate et de meridie. Hoc ergo dicam, quod vos omnes tanquam pariter contra nos insurgatis, exstinguat. Sic vos suscipimus, si corrigi vultis, quemadmodum suscipit Ecclesia, quam Dominus Jesus dixit ab Jerusalem coepturam, et in Actibus Apostolorum legimus inde coepisse: et per omnes gentes ituram, et in Actibus Apostolorum legimus per multas isse, antequam veniret in Africam, et per omnes gentes ituram antequam veniat finis; quia ipse Dominus ait, Praedicabitur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Ecce purgamenta ejus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ecce frumenta ejus: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12-14). Ubi hic Africa nominata est in parte Donati? Ecce iterum frumenta ejus: Ut scias, inquit Apostolus, quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16). Ecce purgamenta ejus: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, (Id. IV, 1) etc. Ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum veritatis, aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret, Praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria?

71. Quid ergo pluribus teneam? Qui respondere cogitat huic Epistolae, scrutetur Scripturas: et aut manifestum de Africa, vel in qua sola, vel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium: quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare Scriptura non potest: aut si suarum suspicionum, vel criminationum, vel calumniarum sectatores credulos quaerit, et vult traducere in aliud Evangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de coelo esset, anathema esset (Galat. I, 8): quoniam et diabolus, qui propterea de coelo cecidit, quia in veritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a Domino Deo acceperat, annuntiavit, primi parentes carnis nostrae, nec in poenam mortis incidissent, nec de loco felicitatis exissent.