CAPUT XXV.

72. Quapropter vos, charissimi, quibus hanc Epistolam scribo, praeceptum pastoris qui animam suam posuit pro ovibus suis, et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dexteram Dei Patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis. Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Audistis ejus vocem manifestis simam, non solum per Legem ejus, et Prophetas, et Psalmos, sed etiam per os proprium commendantis Ecclesiam suam futuram. Et ea quae praedixit, quemadmodum ex ordine consecuta sint, in Actibus et Litteris Apostolorum, quae divinarum Scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio in qua vos fallant, quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic: ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis: ecce in cubiculis (Matth. XXIV, 23, 26), quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi, et crescere usque ad messem. Habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit, ait: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Id. V, 14). Ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. Haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent: neque enim falli potest divina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.

73. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra Ecclesiae praevalentibus haeresum et schismatum seditionibus, pressa atque obumbrata sunt; et tamen quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt: et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio , postea judicialibus Gestis commemorata est, cum inde litterae pene per totam Africam, qua Ecclesiae Christi jam germinaverant, missae fuissent, creditum est litteris concilii; neque enim aliter oportebat: et quasi visa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae vere frumenta erant praedestinata atque seminata, et alta radice feraciter germinantia. Salva enim conscientia litteris concilii crediderant: neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur, aut eis contra Evangelium credebatur. Sed posteaquam illi furiosam pertinaciam usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentione obstinatissima perduxerunt, atque innotuit bonis fidelibus quos a Caeciliano alienaverat falsa criminatio: viderunt se, si in illa communione persisterent, non jam de quodam homine, vel de quibusdam hominibus, sed de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa pravum habere judicium; et maluerunt Christi Evangelio, quam collegarum concilio credere. Itaque illis relictis, mox ad catholicam pacem multi, et episcopi, et clerici, et populi redierunt: quod et antequam facerent, in tritico deputabantur. Tunc enim non faciebant, cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos, non adversus Ecclesiam Dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur . Itaque et in Africa triticum quod Filius hominis seminaverat, triticum mansit: et ex illo usque adhuc crevit, et crescit, et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet, sicut in omni mundo.

74. Nonnulli etiam bonae voluntatis, per carnalem caliginem, etiam post confirmatum contra Ecclesiam Dei malignorum furorem, in illa dissensione diutius erraverunt, tanquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta, et radice viva herbae vigor attereretur: etiam ipsa tamen frumenta sua noverat Deus, quamvis ut reviviscerent arguenda et increpanda. Non enim eo modo dictum est Petro, Redi post me, satana (Matth. XVI, 23); quomodo dictum est de Juda, Unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71). Quidam quoque et apertissimae veritati malo studio contradixerunt: illi vero eradicati vel praecisi erant; sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis Apostolus dicit, manu divina replantati, aut iterum inserti sunt (Rom. XI, 17-23). Tunc enim quisque infructuosus, et nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae qua redarguitur, resistere coeperit, tunc praeciditur. Et multi tales sunt in Sacramentorum communione cum Ecclesia, et tamen jam non sunt in Ecclesia. Alioquin si tunc quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur; consequens erit ut tunc rursus inseratur, cum visibiliter communioni restituitur. Quid si ergo fictus accedat, atque adversus veritatem et Ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamvis peragatur in eo illa solemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? Absit. Sicut ergo jam denuo communicans nondum insertus est; sic et antequam visibiliter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestat animum, jam praecisus est. Ita fit ut et semen bonum, et semen malum, utraque per agrum crescant usque ad messem: id est, et filii regni, et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi; illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus.

75. Vos autem innitentes tot evidentissimis testimoniis Legis, Prophetarum, Psalmorum, ipsius Domini, et Apostolorum, de sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis ut ostendant de Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis Libris testimonia. Neque enim, sicut jam dixi, ullo modo fieri posset ut Ecclesia, sicut dicunt, et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura, tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur; et de ista, quam volunt, sua, quae usque in finem, sicut contendunt, permansura fuerat, taceretur. Mementote enim quid illi diviti dictum sit, cum apud inferos torqueretur, et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti vellet. Habent illic, inquit, Moysen et Prophetas. Et cum ille diceret, non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 29-31). Dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dixerunt Prophetae, Tu vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4); et, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). His et talibus tam manifestis praenuntiationibus Ecclesiam demonstrantibus, isti credere noluerunt. Surrexit Dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Illi qui Moysi et Prophetis non crediderant, nec Domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut divitis illius tormenta sortiantur? Quae vos fugientes dum adhuc tempus est, antequam de hac vita emigretur, divinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in vita conturbemini, et post hanc vitam quod semini Abrahae promissum est, accipere mereamini. Amen.