CAPUT PRIMUM.

AUGUSTINUS episcopus, dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus: Salus quae in Christo est, et pax unitatis et charitatis ejus sit vobiscum, et integer spiritus vester et anima et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur.

1. Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparvam Epistolae partem in manus nostras aliquando venisse, eique particulae quod responderimus scripsisse me ad Dilectionem vestram. Sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tanquam praesentes ageremus: quemadmodum semper scitis nos cum eis agere voluisse, ut sine studio contentionis, quid vel ab ipsis vel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. In multorum enim manibus illam Epistolam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid verum adversus nos eum dixisse arbitrantes. Sed nunc si legere voluerint quae respondimus, profecto intelligent quid sibi abjiciendum, et quid tenendum sit. Neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si velint sine studio partium judicare: nam de Scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit, nisi qui illarum Scripturarum se inimicum esse profitetur. Sed de illo opere nostro video quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores: me videlicet absentis Epistolae respondisse, ubi verba mea ille non audiret, quibus continuo responderet. Defendat ergo verba Epistolae suae, et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque convicta. Aut si hoc non vult, faciat et ipse huic Epistolae meae, quod ego illi ipsius, cui jam respondi. Illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad vos: cui si velit etiam ipse respondeat.