CAPUT II.

2. Quaestio certe inter nos versatur, Ubi sit Ecclesia; utrum apud nos, an apud illos. Quae utique una est, quam majores nostri Catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent, quia per totum est. Secundum totum enim, KAT OLON graece dicitur. Haec autem Ecclesia corpus Christi est, sicut Apostolus dicit: Pro corpore ejus, quae est Ecclesia (Coloss. I, 24). Unde utique manifestum est, eum qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. Membra vero Christi per unitatis charitatem sibi copulantur, et per eamdem capiti suo cohaerent, quod est Christus Jesus. Totum igitur quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est: caput est ipse unigenitus Jesus Christus Filius Dei vivi, ipse salvator corporis (Ephes. V, 23), qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): corpus ejus Ecclesia, de qua dicitur, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Inter nos autem et Donatistas quaestio est, ubi sit hoc corpus, id est, ubi sit Ecclesia. Quid ergo facturi sumus? in verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui, Domini nostri Jesu Christi? Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est, et optime novit corpus suum. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).

3. Quae sint autem verba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, advertite, et videte etiam ibi quid intersit inter nostra verba et illorum: et tamen in verbis nostris Ecclesiam quaeri nolumus. Quidquid nobis invicem objicimus, de traditione codicum divinorum, de thurificatione, de persecutionibus, verba nostra sunt. Et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut vel utraque vera esse deputentur, sive quae a nobis, sive quae ab ipsis dicuntur, vel utraque falsa, vel nostra vera et sua falsa, vel nostra falsa et sua vera. Et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. Si enim vera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait Apostolus, Donantes nobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. IV, 32): ut maligni homines, nec illi qui forte fuerunt vel sunt apud nos, nec qui vel fuerunt vel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et vinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separaverunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. Si autem utraque falsa sunt, sive quae nos illis, sive quae illi nobis objiciunt vel de traditione, vel de persecutione innocentium; nullam video litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separaverunt. Quod si nos vera dicimus, quoniam Gesta quae proferimus, et litteris Imperatoris ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellaverunt, et totius orbis communione firmamus; quae autem illi dicunt, ideo falsa esse convincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio versaretur, obtinere causam suam minime potuerunt: major in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. Et illa quidem tribuant, non omnibus, sed quibus voluerint suorum, schisma tamen crimen est omnium. Porro si crimina traditionis et persecutionis vera volunt esse quae objiciunt, et falsa quae objiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis. Ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad universum orbem christianum. Quem si contagione perisse arbitrantur; omitto dicere, quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione toleraverint: illud dico, isti ostendant, quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere vel latuisse, vel modo nesciunt, vel aliquando nescierunt. Profecto dicturi sunt, hoc ipso se non contaminatos quod nescierunt. Quomodo ergo contaminatus est orbis, qui nescit adhuc an vera sint ista quae dicuntur? Putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? Deseruntur nescientes, ergo deseruntur innocentes: et cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. An currere debemus, et eos docere quod scimus? Utquid hoc? Si ut innocentes sint; innocentes sunt etiam dum nesciunt. Non enim malefacta hominum cognoscendo, sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere judicando, innocentiam custodimus. Ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi vera dicuntur, ignorat. Ab his autem innocentibus qui se ipsos separaverunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt: et modo nos docent, vera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent in quos non habent vera quae dicant .

4. Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone brevissimum est, sed robustissimum veritate. Afri nempe inter se episcopi confligebant: si finire inter se obortam dissensionem non poterant, ut sive per concordiam compositis, sive degradatis qui male contenderent, hi qui bonam causam habebant in communione orbis terrarum per unitatis vinculum permanerent; restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima diffundebatur Ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum dissensionibus judicarent, illis videlicet instantibus qui crimen malae ordinationis aliis objiciebant. Hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum, qui non ad se perlata nescivit. Si autem factum est, quid peccaverunt ecclesiastici judices, qui crimina etiamsi vera et ad se delata, sibi tamen non probata, damnare nullo modo debebant? Numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? Si autem manifestati sunt eis, et aliqua vel segnitia vel conniventia tales a communione removere noluerunt, et perverso judicio pro eis etiam dixerunt sententias: quid peccavit orbis terrarum, qui causam illam malos judices habuisse nescivit, et eos male judicasse non credidit , de quibus judicare non potuit? Sicut enim reorum scelus, si judices latuit, non eos utique contaminavit: sic et judicum scelus, si aliquod fuit, quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non potuit. His igitur innocentibus innocenter communicamus , hodieque nescientes quae tunc acta sint. Quapropter etiamsi vera esse quae in quosdam dicunt, hodie didicerimus, nulla causa est cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus, et transeamus ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non exemplo Apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum deseramus bonos. Sed faciamus orbem terrarum, quod fieri non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere vera esse quorumdam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc innocentior fieri poterit, quam erat antequam nosset? Sicut enim eos maculare non poterant incogniti mali, etiamsi adhuc in hac vita essent; ita qui jam ex hac vita emigrarunt, etiam cogniti maculare non possunt. Si ergo talis est causa nostra in verbis nostris de quorumdam criminibus, quae alternis nobis objicimus, ut tam invicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam illorum dicimus, et vera esse quae in quosdam nostrum dicunt, hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant; sive illa potius vera sint quae nos dicimus, et falsa quae dicunt, sive utraque falsa sint, sive utraque vera sint; quandoquidem et ipsi vincuntur ibi, quod solum votis omnibus sibi ut credatur, exoptant?