CAPUT III.

5. Sed, ut dicere coeperam, non audiamus, Haec dicis, haec dico; sed audiamus, Haec dicit Dominus. Sunt certe Libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus , utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Hic forte dicturi sunt: Quid quaeris in Libris quos ignibus tradidisti? Ad hoc respondeo, Quid times ne legantur isti Libri, si eos ab ignibus custodisti? Eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire convincitur. Aut si forte isti Libri ita designant traditorem suum, sicut designavit Dominus Judam; legant in eis nominatim et expresse vel Caecilianum vel ordinatores ejus, eorumdem Librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathematizavero, ipse cum eis judicer tradidisse. Sed neque nos in eis Libris invenimus Majorini ordinatores designatos esse traditores, quamvis haec aliunde recitemus. Auferantur ergo illa de medio, quae adversus nos invicem, non ex divinis canonicis Libris, sed aliunde recitamus. Quod si nolint ut auferantur, videant quia et si utraque vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant: et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo crimine reperiebant: et si nostra vera, illorum autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere, atque in unitate permanere debebant: et si nostra falsa sunt, et illorum vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare vel noluerunt vel non potuerunt, deserere non debebant.

6. Quaerat fortasse aliquis, et dicat mihi: Cur ergo ista vis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, invicta est? Quia nolo humanis documentis, sed divinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. Si enim sanctae Scripturae in Africa sola designaverunt Ecclesiam, et in paucis Romae Cutzupitanis vel Montensibus, et in domo vel patrimonio unius Hispanae mulieris ; quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent Ecclesiam nisi Donatistae. Si in paucis Mauris provinciae Caesareensis eam sancta Scriptura determinat; ad Rogatistas transeundum est. Si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et Provincialibus; Maximianistae ad eam pervenerunt. Si in solis Orientalibus; inter Arianos et Eunomianos et Macedonianos, et si qui illic alii sunt, requirenda est. Quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? Si autem Christi Ecclesia canonicarum Scripturarum divinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est: quidquid attulerint, et undecumque recitaverint qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic; audiamus potius, si oves ejus sumus, vocem pastoris nostri dicentis, Nolite credere (Matth. XXIV, 23). Illae quippe singulae in multis gentibus, ubi ista est, non inveniuntur: haec autem, quae ubique est, etiam ubi illae sunt invenitur. Ergo in Scripturis sanctis canonicis eam requiramus.