CAPUT IV.

7. Totus Christus caput et corpus est. Caput unigenitus Dei Filius et corpus ejus Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una (Ephes. V, 23, 30, 31). Quicumque de ipso capite, ab Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt, et unitati Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia; quia de Christi corpore, quod est Ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Verbi gratia, qui non credunt Christum in carne venisse de virgine Maria ex semine David, quod apertissime Scriptura Dei loquitur; aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est; etiamsi per omnes terras inveniantur per quas est Ecclesia, non utique sunt in Ecclesia: quia ipsum caput Ecclesiae non tenent, quod est Christus Jesus; nec in aliqua divinarum Scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. Item, quicumque credunt quidem quod Christus Jesus, ita ut dictum est, in carne venerit, et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit, et ipse sit Filius Dei, Deus apud Deum, et cum Patre unum, et incommutabile Verbum Patris , per quod facta sunt omnia; sed tamen ab ejus corpore, quod est Ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inveniatur; manifestum est eos non esse in catholica Ecclesia. Quapropter, quia cum Donatistis quaestio nobis est, non de capite, sed de corpore, id est, non de ipso salvatore Jesu Christo, sed de ejus Ecclesia; ipsum caput de quo consentimus, ostendat nobis corpus suum de quo dissentimus, ut per ejus verba jam dissentire desinamus. Ille est autem unigenitus Filius et Verbum Dei; et ideo nec Prophetae sancti vera loqui potuissent, nisi ab ipsa veritate, quod est Verbum Dei, manifestaretur eis quod dicerent, et juberetur ut dicerent. Proinde prioribus temporibus per Prophetas sonuit Verbum Dei: deinde per se ipsum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): deinde per Apostolos, quos misit ad se praedicandum (Matth. XXVIII, 19, 20), ut esset salus usque ad fines terrae. In his igitur omnibus quaerenda est Ecclesia.