CAPUT V.

8. Sed quoniam multa in alios vel ob aliud dicta, in quos volunt, et ad quos volunt maledici plerumque convertunt, multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate atque obscure posita per aenigmatis imagines vel ambiguitatis ancipitem sensum, fallaci aliquando interpretationi consonare et convenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta et manifesta deligamus. Quae si in sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et illustrarentur obscura. Verbi enim gratia, videte quam facile sit vel nobis in eos dicere, vel illis in nos, quod ait Dominus Pharisaeis: Similes estis monumentis dealbatis, quae aforis apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27, 28). Haec sive in illos a nobis, sive ab eis in nos dicantur, nisi prius probetur manifestissimis documentis qui sint, qui cum sint injusti, justos se esse confingant, conviciante magis levitate quam convincente veritate dici, quis mediocriter sanus ignoret? Aliter quippe illa Dominus in Pharisaeos dicebat tanquam Dominus, id est cognitor cordis, et humanorum omnium secretorum et testis et judex: nos autem prius debemus invenire et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius gravissimo crimine insanae temeritatis arguamur. Sane, si ante docuerint nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum Scripturarum verbis nos reprehendi atque contundi. Ita si nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, quibus dominicis increpationibus jam demonstratos convictosque feriamus.

9. Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum velaminibus involuta, et secundum nos, et secundum illos possunt interpretari. Est quidem acutorum hominum dijudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur: sed nolumus in has ingeniorum contentiones, in ea causa, quae populos tenet , nostram disputationem committere. Nulli nostrum dubium est, per arcam Noe, salva rerum gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus justi a diluvio liberaretur, etiam Ecclesiam fuisse figuratam. Quae forte humani ingenii conjectura videretur, nisi hoc Petrus apostolus in epistola sua diceret (I Petr. III, 20, 21). Sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur Ecclesia, fortasse Donatistis aliud videatur, et aliter hoc interpretari velint. Similiter et ipsi aliquid obscure et ambigue positum, si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? Nam quidam eorum episcopus, cum hic apud Hipponem, sicut audivimus, sermonem in populo faceret, dixit eamdem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam; ideo autem etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. Ad hoc utique valere voluit hanc interpretationem, ne Baptismus vel extra Ecclesiam posse exire credatur, vel qui extra datus fuerit, acceptetur. Visus est aliquid dicere, et acclamatum est ab eis qui libenter audiebant, nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, adverterent fieri non posse ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus: si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse ut ab ea etiam quae est foris admittat. Sed etsi hoc de compacto ligno verum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem aliquid aliud dicere, ut incertum esset quid horum, vel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? Neque enim absurde dicitur, aut non etiam multo probabilius, per bitumen, quia violentum gluten et res ferventissima est, significatam esse charitatem. Unde enim dicitur in Psalmo, Agglutinata est anima mea post te (Psal. LXII, 9), nisi flagrantissima charitate? Quae, quoniam praeceptum est, ut sit nobis in invicem et in omnes, ideo et intus et foris arca bituminata. Aut certe quia scriptum est, Charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7): vis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago solvatur. In hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus, et apertum aliquid quo manifestetur Ecclesia requiramus.

10. Nempe scriptum est in libro judicum: Et dixit Gedeon ad Dominum: Quoniam tu salvum facies Israel in manu mea, quemadmodum locutus es; ecce ego pono vellus lanae in area, et si factus fuerit ros in vellere, in omnem vero terram siccitas, sciam quoniam salvum facis in manu mea Israel, sicut locutus es. Et factum est sic: et diluculo vigilavit Gedeon in crastinum, et expressit vellus; et decucurrit ros de vellere plena pelvis aquae. Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur furor tuus in me, Domine, et loquar adhuc semel, et tentabo adhuc semel in vellere. Fiat siccitas in vellere tantum, in omnem autem terram fiat ros. Et fecit Deus sic in nocte illa, et facta est siccitas in vellere tantum, super omnem autem terram ros (Judic. VI, 36-40). Non video quid hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intelligamus orbem terrarum, locum autem velleris populum Israel. Novimus enim illam quondam gentem divini sacramenti gratia tanquam coelesti rore perfusam; cujus muneris per omnes in circuitu gentes, quia eo carebant, tanquam siccitas erat. Erat autem apud illum populum hoc munus in vellere, id est in velamine et quasi in nube secreti , quia nondum fuerat revelatum. Nunc autem videmus orbem terrarum jam revelato rore saginari per Evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod tunc in illo tegmine figurabatur: illam vero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in Scripturis non intelligit Christum, tanquam in sicco vellere remansisse. Nec in talibus tamen rerum figuris, quamvis non videam quid hic aliud possit intelligi, volo quaeramus Ecclesiam. Prorsus quae alicujus vel talis interpretationis indigent, interim seponamus: non quia falsa sunt, quae hoc modo de talibus tanquam involucris interpretando solvuntur; sed quia vel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra ingenia comparentur; sed aperta veritas clamet, luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat; nemo in eis latebris quaerat falsae suae sententiae locum, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentis elidat.