|
11. O Donatistae, Genesim legite. Per
memetipsum juravi, dicit Dominus, Propter quod fecisti verbum hoc,
et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens
benedicam te, et implendo implebo semen tuum tanquam stellas coeli, et
tanquam arenam quae secus oram maris est, et haereditate possidebit
semen tuum civitates adversariorum , et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam (Gen. XXII,
16-18). Quid ad haec dicitis? An Judaeorum nobiscum
perversitate contenditis, ut dicatis in solo populo nato ex carne
Abrahae intelligendum semen Abrahae? Sed Judaei Paulum apostolum
non legunt in synagogis suis, quem vos legitis in conventiculis
vestris. Quid ergo dicat Apostolus, audiamus. Quaerimus enim jam,
quemadmodum intelligendum sit semen Abrahae. Fratres, inquit,
secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo
irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et
semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed
tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III,
15, 16). Ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes. Ecce
testamentum Dei: aperite aures. Hominis, inquit, confirmatum
testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Quare vos irritum
facitis testamentum Dei, dicendo nec in omnibus gentibus esse
completum, et periisse jam de gentibus in quibus erat semen Abrahae?
Quare superordinatis dicendo, in nullis terris haeredem permanere
Christum, nisi ubi potuit cohaeredem habere Donatum? Non invidemus
alicui: legite nobis hoc de Lege, de Prophetis, de Psalmis, de
ipso Evangelio, de apostolicis Litteris: legite, et credimus;
sicut nos vobis legimus et de Genesi et de Apostolo, quia in semine
Abrahae, quod est Christus, benedicuntur omnes gentes.
12. Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium Abrahae.
Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est
in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem
Philistinorum in Gerara: et apparuit illi Dominus, et dixit, Noli
descendere in Aegyptum, habita autem in terra quam tibi dixero, et
habita in terra hac, et ero tecum, et benedicam te. Tibi enim et
semini tuo dabo omnem terram hanc: et statuam jusjurandum tecum, quod
juravi Abraham patri tuo: et ampliabo semen tuum tanquam stellas
coeli; et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc: et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham
pater tuus vocem meam, et servavit praecepta mea, et justitias meas,
et legitima mea (Gen. XXVI, 1 5). Respondete ad ista.
Semen quippe Abraham, hoc idem semen est et Isaac, quod est
Christus. Quomodo enim venerit Christus ex tribu Juda in carne per
virginem, quis quoquo modo Christianus ignorat?
13. Audite hoc idem testamentum ad Jacob. Et exiit Jacob a puteo
jurationis, et profectus est in Charram, et devenit in locum, et
dormivit in loco illo, quoniam solis occasus erat: et sumpsit lapidem
ex lapidibus loci, et posuit ad caput suum, et dormivit in loco illo.
Et visum vidit, et ecce scala stabilita super terram, cujus caput
pertingebat ad coelum, et Angeli Dei ascendebant et descendebant per
illam: et Dominus incumbebat super illam, et dixit, Ego sum
Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Noli timere;
terram in qua tu dormis super eam, tibi dabo eam et semini tuo. Et
erit semen tuum sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare, et
in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem. Et benedicentur in
te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum
custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram
hanc: quia non te derelinquam, donec faciam omnia quae tecum locutus
sum (Gen. XXVIII, 10-15). Ecce cui promissioni
resistitis, ecce quam firmum testamentum irritum facitis. Dicit
Deus, Non te derelinquam, donec faciam omnia quae tecum locutus
sum: et vos contradicitis, dicentes ut vobis potius credamus quidquid
criminis objicitis ignoto et ignaro orbi terrarum; Deo autem dicenti,
Non relinquam donec faciam, non credamus.
14. Legite nobis de Scripturis canonicis eos tradidisse divinos
codices, quos nominatim accusatis; legite tam aperta, quam sunt ista
quae vobis de Genesi legimus. Non a vobis quaerimus quid lapis ille
significet, quem Jacob sibi ad caput posuit cum dormiret; quid scala
stabilita super terram, cujus caput pertingebat ad coelum; quid
Angeli Dei ascendentes et descendentes per illam. Requirant ista
prudentiores atque doctiores, et in populo pacato eloquantur, ubi non
obstrepat improba contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate
lectionis armans impudentiam suam. Non desunt corda fidelium, quae
commemoret Dominus ex Evangelio, ubi ait, cum vidisset Israelitam
in quo dolus non erat, quia Jacob qui has vidit scalas, ipse dictus
est Israel: non desunt ergo, quos inde ipse commemoret Dominus; ibi
quippe ait, Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et
descendentes super Filium hominis (Joan. I, 47, 51), id
est, super semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes. Sed
haec non inculco recusantibus. Ecce quod audite: Erit semen tuum
sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare, et in Africum, et
in Aquilonem, et in Orientem: et benedicentur in te omnes tribus
terrae, et in semine tuo. Date mihi hanc Ecclesiam, si apud vos
est: ostendite vos communicare omnibus gentibus, quas jam videmus in
hoc semine benedici. Date hanc, aut furore deposito accipite, non a
me, sed ab illo ipso in quo benedicuntur omnes gentes. Haec de primo
Legis libro commemorasse suffecerit: plura innotescent sine impia
contentione et cum pia dilectione legentibus.
|
|