|
15. Quid in Prophetis, quam multa et quam
manifesta sunt testimonia Ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe
diffusae? Unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae
cum Dei timore legentibus. Accipiamus per os Isaiae sancti divina
responsa, et ejus ora tanquam Dei oracula sciscitemur. Sileant
humanarum contentionum animosa et perniciosa certamina: inclinemus
aurem verbo Dei Dicat Isaias ubi Ecclesiam sanctam Deo revelante
praeviderit, ut in verbis futura dicentis jam nunc praesentia
videamus. Repleta est, inquit, universa terra ut cognoscat
Dominum, ut aqua multa operiat mare. Et erit in illa die radix
Jesse, et qui exsurget principium habere in nationes, in eum gentes
sperabunt (Isai. XI, 9 et 10). Radicem Jesse Christum esse
ex semine David secundum carnem natum, nullus quoquo modo christianus
ignorat: et si contentiosus est, cum Apostolo contendat, qui hoc
testimonio in Litteris suis utitur (Rom. XV, 12). Item
dicit: Germinabit et florescet Israel, et replebitur orbis terrarum
fructu ejus (Isai. XXVII, 6). Israel nempe filius fuit
Isaac, nepos Abraham, cui promissum est quod in semine ejus
benedicerentur omnes gentes: quod semen Christum interpretatur
Apostolus. Venit autem Christus ex semine Abraham per Isaac et per
Israel, et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi pertinentes
evangelista contexit (Matth. I). Qui ergo vult contra disputare,
contradicat Evangelio, neget ex semine Israel venisse Christum, ut
possit negare quod Isaias dicit, Germinabit et florescet Israel, et
replebitur orbis terrarum fructu ejus. Item dicit: Ego Deus
primus, et in his quae advenient ego sum. Viderunt gentes, et
timuerunt fines terrae (Isai. XLI, 4, 5). Hoc est quod
alibi Scriptura dicit, Primus et novissimus (Apoc. XXII,
13), ut sit A et O, quae sunt litterae in signo Christi omnibus
notae. Pro eo enim quod ibi est, novissimus, hic positum est, et in
his quae advenient ego sum. Huic ergo manifestationi contradicunt,
qui nolunt credere, imo qui nolunt jam videre compleri quod sequitur:
Viderunt gentes; et timuerunt fines terrae. Item paulo post: Jacob
puer meus, suscipiam illum; Israel electus, suscepit eum anima mea.
Dedi Spiritum meum in illum: judicium gentibus proferet. Non
clamabit, neque cessabit, neque audietur foris vox ejus. Arundinem
quassatam non confringet, et lignum fumigans non exstinguet, sed cum
veritate proferet judicium. Refulgebit, et non confringetur, donec
ponat in terra judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai.
XLII, 1-4). Hoc testimonium de Christo intelligendum, et in
Evangelio positum est. Qui audet, contradicat: qui autem non
audet, speret in eum cum gentibus, et ab unitate gentium in eum
sperantium non recedat; aut si recesserat, redeat, ne pereat.
16. Item dicit Isaias: Et nunc sic dicit Dominus: Qui finxit
me in utero servum sibi, ut congregem Jacob et Israel ad eum;
appropinquabo illum, et honorabor coram Domino , et Deus meus erit
mihi virtus. Et dixit mihi: Maximum tibi erit hoc, vocari te puerum
meum, ut constituas tribus Jacob, et prolem Israel convertas. Et
posui te in testamentum generis in lucem gentium, ut sis salus usque ad
fines terrae. Et paulo post: Sic dicit, inquit, Dominus Israel:
Tempore aptissimo exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Certe
ista verba cum commemorasset apostolus Paulus, nonnisi in Christianis
ostendit impleri. Connexuit enim dicens: Ecce nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2).
Audiamus ergo quid Isaias adjungat: Dedi te, inquit, in
testamentum gentium, ut incolas terram, et possideas haereditatem
deserti. Et interpositis deinde connectit, et dicit: Ecce isti a
longinquo venient; hi autem ab aquilone et mari; alii autem ex terra
Persarum. Exsulta, coelum, et in laetitia esto, terra: emittant
montes jucunditatem; quoniam misertus est Deus populi sui, et humiles
populi sui allocutus est. Dixit autem Sion: Dereliquit me
Dominus, et Deus oblitus est mei. Numquid capiet oblivio mulierem
filii sui, vel potest fieri ut non misereatur fetus uteri sui? Nunc
ecce et si illam oblivio habebit, me tamen tui nullo modo oblivio
capiet, dicit Dominus. Ecce super manus meas descripsi tuos muros,
in conspectu etiam meo es in perpetuum, et brevi aedificaberis ab his a
quibus eversa es. Cum igitur per apostolicam vocem non sinamur hoc de
populo Judaeorum, sed de Christianorum intelligere, quid
intellecturi sumus in eo quod ait hoc loco Isaias, Et brevi
aedificaberis ab his a quibus eversa es; nisi reges terrae qui primo
persequebantur Ecclesiam, post adjuturos eam tanto ante praedictum?
Sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adjungit et
dicit: Et qui desolaverunt te, discedent a te. Deinde quia omnes
gentes adjungerentur Ecclesiae, sequitur et dicit: Circumspice
ubique oculis tuis, et vide universos. Vivo ego, dicit Dominus:
omnes hos indues te, et dispones eos ut ornamentum novae nuptae;
quoniam quae deserta fuerunt in te, et corrupta et delapsa, nunc in
maxima arctura erunt per eos qui commorantur istic: longe a te
efficiantur, qui te transvorabant . Dicent enim in aures tuas filii
tui quos amiserae. Angustia nobis est in isto loco, facito itaque
nobis etiam nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo:
Quis generavit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et viduam?
Quis ergo istos educavit mihi? Ego enim derelicta fui sola, hi autem
mihi ubi erant? Sic dicit Dominus: Ecce tollam in nationes manus
meas, et in insulas signum meum, et adducam filios tuos in sinu,
filias etiam tuas super humeros portabunt: et erunt reges educatores
vestri; quae autem principales sunt, nutrices vestrae, super terram
declinantes faciem deprecabuntur te, et vestigia pedum tuorum
elingent, et scies quoniam ego Dominus, nec erubesces (Isai.
XLIX, 5 23). Et paulo post adjungit, et dicit: Audite me;
audite, populus meus; reges quoque, intendite mihi; quoniam lex a me
prodiet, et judicium meum in lucem gentibus. Appropinquat mature
justitia mea, et salutare meum proficiscetur, et in brachio meo gentes
salvantur (Id. LI, 4, 5). De hoc brachio Scripturas
apostolicas consulamus. Cum enim apostolus Paulus de Judaeorum
infidelitate ejusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis
Christus non fuerit revelatus, hoc posuit: Quis credidit auditui
nostro? et brachium Domini cui revelatum est (Rom. X, 16;
Isai. LIII, 1)? Deinde in consequentibus adjungit Isaias et
dicit: Erumpant laetitia simul deserta Jerusalem, quoniam misertus
est ejus, et eruit Jerusalem, et patefaciet Dominus brachium suum
sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes nationes
usque ad ultima terrae salutem quae a Deo est (Isai. LII, 9,
10). Quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus, ut
his tam evidentibus testimoniis obloquatur?
17. Sed ad manifestiora veniamus. Certe sacratissimas nuptias in
Scripturis novimus; sponsum et sponsam, Christum et Ecclesiam.
Utrumque describit Isaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod
cui acciderit, utrumque amittit. Quia de hoc conjugio in sacramento
dictum est, sicut testatur Apostolus, Erunt duo in carne una
(Ephes. V, 31). Sic ergo prior ipse describitur: post multa
quae de illo ita dicit Isaias, ut et ipsi obmutescant Judaei; ne
longum sit omnia memorare, hoc paululum advertite. Et peccata,
inquit, eorum ipse portabit, ideo haereditate possidebit multos, et
fortium partietur spolia, propter quod tradita est in mortem anima
ejus, et inter iniquos deputatus est, et ipse peccata multorum
sustinuit, et propter iniquitates nostras traditus est (Isai.
LIII, 11 et 12). Haec de Domino nostro Jesu Christo tanto
ante praedicta et prophetata fatemini . Hic ergo sponsus utquid
traditus est ad mortem, utquid inter iniquos deputatus est tanta
humilitate celsitudinis suae? Quid egit, quid acquisivit? Quis ita
surdus est, ut haec non audiat? quis ita obtusus , ut non
intelligat? quis ita caecus, ut non videat? Ideo, inquit, ipse
haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia, propter
quod tradita est in mortem anima ejus et inter iniquos deputatus est.
Quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea
Dominus Jesus Christus traditus est ad mortem, ut haereditate multos
possideret? Et qui sunt hi multi, vel quam late occupant terram;
quae sequuntur audiamus.
18. Praenuntiato sponso et expresso, procedat et sponsa in verbis
Isaiae: legamus eam in veritate paginarum sanctarum, et agnoscamus in
orbe terrarum. Hoc testimonium de sancta Ecclesia praedictum etiam
Paulus apostolus posuit. Non est quo fugiat contentiosa tergiversatio
haereticorum. Laetare, sterilis, inquit, quae non paris; erumpe et
exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam
ejus quae habet virum (Galat. IV, 27). Ubi est, inquam,
quod de paucitate gloriamini? Nonne isti sunt multi, de quibus paulo
ante dictum est, Ideo ipse haereditate possidebit multos? Nam quae
est haereditas ejus, nisi Ecclesia ejus? Multi, inquit, filii
desertae, magis quam ejus quae habet virum: Synagogam scilicet
Judaeorum volens intelligi virum habentem, quoniam acceperat legem.
Hinc jam potest dijudicari quod dicimus. Comparent isti multitudinem
suam in Afris vel in Africa constitutam, cum multitudine Judaeorum
per omnes terras quacumque dispersi sunt, et videant quam sint in
illorum comparatione paucissimi. Quomodo ergo de se dictum
assignabunt, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum?
Rursus comparent multitudinem Christianorum per omnes gentes, quibus
non communicant, et videant quam pauci sint in comparatione omnes
Judaei; et tandem aliquando intelligant in Ecclesia catholica toto
orbe diffusa, istam prophetiam esse completam: Multi filii desertae,
magis quam ejus quae habet virum. Sed cui habenti virum haec deserta
praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in
aenigmate: hanc tamen esse Ecclesiam Christi, de qua dictum est,
Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, quisquis
contradicit, non mihi, sed Apostolo contradicit.
19. Unde autem multos filios esset habitura, consequenter
adjungit, et ait: Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui
et aularum tuarum; fige, noli parcere, longos fac funiculos tuos, et
palos tuos confirma, adhuc in dextram et in sinistram extende: et
semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabis. Ne
timeas, quoniam praevalebis, neque verearis quod detestabilis fueris.
Confusionem aeternam oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris
memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi, et qui
liberavit te, Deus Israel universae terrae vocabitur. (Isai.
LIV, 1-5). Ecce quousque jussa est extendere funiculos, donec
Deus ejus Israel universae terrae vocetur. De illa quippe et ei
dicitur alio loco per eumdem prophetam: Propter Sion non tacebo, et
propter Jerusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux justitia mea;
salvatio autem mea sicut facula ardebit, et videbunt omnes gentes
justitiam tuam, et reges honorem tuum: et vocabit te nomine tuo novo,
quod Dominus vocavit illud; et eris corona pulchritudinis in conspectu
Domini, et diadema regni in manu Dei tui; et jam non vocaberis
derelicta, et terra tua non vocabitur deserta. Tu enim vocaberis
voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Id. LXII, 1-4).
Quid dici manifestius adhuc exigendum est? Ecce ex uno propheta quam
multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur, non cuiquam
homini, sed Spiritui Dei, et evidentissimae veritati. Et tamen ab
eis qui nomine christiano gloriari volunt, gloriae Christi ipsius
invidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt,
credantur impleri, cum jam non praenuntiantur, sed ostenduntur,
videntur, tenentur. Jamvero si de omnibus Prophetis Ecclesiae
praesignatae, quam sicut legimus, cernimus, testimonia colligere in
hanc unam Epistolam velim; vereor ne ipse videar judicare pauca esse,
quae tam multa sunt, ut ex isto solo Isaia si omnia congregare
vellem, modum debiti sermonis excederem.
|
|