|
Cum me pervigil fidei cura fecisset exsomnem, his me interrogationibus
percontavi, et tali studio scholae nostrae lumen accendi. Judicet
vero lector, an utile sibi hoc sit; mihi tamen, si neglexerit, nihil
subtrahit.
INTERROGATIO. Pater, inquiunt, Deus est?
RESPONSIO. Nec profanus ignorat.
INT. Filius Deus est?
RESP. Apostolus testis est.
INT. Quid enim ait?
RESP. Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem qui
est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5).
INT. Quid de Spiritu sancto autumaris?
RESP. Magna mihi
brevitas docendi quod Deus sit, suffragatur.
INT. Quae illa
sit, aveo scire.
RESP. Quod ex Patre procedat: probem solum,
quod et peccata dimittat.
INT. Ubi istud legis?
RESP. In
Joanne, cum insufflavit Dominus in faciem discipulorum, et ait:
Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa
erunt; et quorum detinueritis, detenta sunt (Joan. XX, 22,
23).
INT. Nihil fortius.
RESP. Alia multa nescis?
INT. Quae?
RESP. Quod Christum creat in viscere, quod
super Christum venit in flumine, quod vivificat omnia, quod
Baptismum consecrat, quod Christum dirigit, quod replet orbem, quod
Trinitati contaxatur, quod novit, capit et regit omnia, nec solum
terrestria, sed et coelestia, quod Apostolos eligit ac destinat,
quod dona sua et prophetias quibus velit impertiat: et plura quae in
Scripturis sanctis posita, ad momentum non occurrunt. Et si istis
non tangeris, mihi tamen solum quod de Patre est, ad documentum
deitatis ipsius suffecisset. Sunt et sententiae singulares, hujus
scilicet veritatis astipulatrices, ut illae Pauli: Divisiones
ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum
sunt, ipse autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor.
XII, 5). Et inter caetera Petri: In veritate, inquit,
scio, quia non est Deus personarum acceptor. Cum cogitanti et
haesitanti de visu, Spiritus sanctus dixerit, Surge, et vade cum
illis nihil dubitans; ego misi illos ad te (Act. X, 20,
34). Nam David saepenumero eum nuncupat Spiritum rectum in
quinquagesimo psalmo. Dominum Deum appellat in nonagesimo primo:
Quoniam rectus est, inquit, Dominus Deus noster, et non est
iniquitas in eo; et, Dominus super aquas multas, in psalmo vigesimo
octavo prodit, quibus in exordio suo Genesis Spiritum Dei superferri
depromit (Gen. I, 2). Licet illud manifeste noverim, nunquam
annumerari Spiritum sanctum Patri, vel etiam Filio potuisse, cum
dictum sit, Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nisi socia deitate
regnaret.
INT. Quid ergo? tres Dei sunt?
RESP. Absit:
Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli.
INT. An duo
sunt?
RESP. Nequaquam, quia nemo potest duobus dominis servire
(Id. VI, 24).
INT. Unusne probari licet?
RESP.
Nullus Deus nisi unus.
INT. Istud lego: sed qualiter id de tota
Trinitate verum sit, nosse volo.
RESP. Scies, si mentem dictis
infigas: Pater enim est nomen appellativum, Filius est nomen
appellativum, ita quoque Spiritus sanctus appellativum et naturale
nomen est. Licet Pater ad Filium et Filius ad Patrem dicatur,
relativa haec nomina nuncupentur. Deus autem nomen est proprium Patri
et Filio et Spiritui sancto: sicut scribitur in Psalmo, Secundum
nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae (Psal.
XLVII, 11). Ergo appellativa nomina Pater et Filius, et
Spiritus sanctus; proprium vero, Deus, Deus, Deus.
INT.
Ergo tres dii sunt?
RESP. Rogo, recole denuo aliud: Audi,
Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI,
4). Videsne, quaeso, in hoc dicto regalem quamdam altitudinem
sensus?
INT. Expone breviter, audiam.
RESP. Dominus,
inquit, Deus tuus, Dominus unus est. Ni fallor, hic trinam
taxationem Dei univit: Dominus, inquit, et Deus tuus, et
Dominus. Habes quid pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus
sit. Et mox intulit, Unus est. O lumen unitatis clarum!
INT.
Ubi est ergo Trinitas?
RESP. In gignente, genito, et
procedente; id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, in
appellativis videlicet vel relativis nominibus.
INT. Quid, in
propriis nominibus, id est Deus, et Deus, et Deus, triplicatio
non admittitur?
RESP. Non.
INT. Quare?
RESP. Quia
unus est, propria vocabula non triplicantur.
INT. Ergo in
relativis nominibus Trinitas accipitur.
RESP. Ita est.
INT.
In quibus?
RESP. In personarum videlicet et nominum
discretione, patris, et Filii, et Spiritus sancti. Denique ipse
Christus non ait, Ite, baptizate gentes in nomine deorum; sed, in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitatem
doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non
triplicatur, in singularitate monstraret.
INT. Non ergo
discurrunt propria cum appellativis?
RESP. Discurrunt.
INT.
Ergo et connumerantur?
RESP. Absit: quia si triplicaverimus,
deorum inducimus pluralitatem.
INT. Ergo non est Pater Deus?
RESP. Deus est plane.
INT. Ergo Filius non est Deus?
RESP. Deus est omnino.
INT. Ergo Spiritus sanctus non est
Deus?
RESP. Deus est absque ambiguo.
INT. Vides ergo
tres, audes dicere Deos? Sed, ut video, in relativis creditur
vocabulis Trinitas.
RESP. Et in naturalibus plane et personis,
et nominibus relativis.
INT. Quare Deus, et Deus, et Deus?
RESP. Naturalia nomina sunt. Naturale est singulis Deus, sed
proprium nomen. Non enim possumus dicere tres deos, sed dicimus
Trinitatem in relativis naturaei vocabulis, et personis, id est, in
Patre et Filio et Spiritu sancto. Dicimus autem unitatem in Deo,
et Deo, et Deo.
INT. Non ergo dicitis tres personas?
RESP. Dicimus.
INT. Et in singulis personis Deum, et
Deum, et Deum esse creditis?
RESP. Hoc sine palpatione credere
manifestum est.
INT. Ergo sicut dicitis tres personas, dicitis et
tres Deos?
RESP. Absit.
INT. Quare?
RESP. Quia in
personis est distinctio, in deitate autem non est.
INT. Quae est
ista distinctio?
RESP. Quia Pater Pater est, Filius Filius
est, Spiritus sanctus Spiritus sanctus est.
INT. Per
diversitatem te asseris colere Trinitatem?
RESP. Personarum et
nominum, non naturae, quia una est.
INT. Certe jamdudum et haec
nomina naturalia esse dixisti, et appellativa, et quae sunt propria
repete ?
RESP. Deus, et Deus, et Deus, haec ergo triplicata
distantiam non faciunt .
INT. Cum appellativis ergo naturalibus,
propria non triplicantur.
RESP. Nullo modo.
INT. Non ergo
sibi conjunguntur, Pater et Deus, aut Filius et Deus, aut
Spiritus sanctus et Deus.
RESP. Conjunguntur plane; et idem
Pater Deus est, et idem Filius Deus est, et idem Spiritus sanctus
deitati suae absque dubio copulatur.
INT. Triplicabitur deitas.
RESP. Sacrilegii noxa est : quia sub Deo est numerus, non inter
Deum.
INT. Ergo nec Pater appellatur Deus, nec Filius, nec
Spiritus sanctus.
RESP. Et sic docemur, et ita credimus, ut
nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum sua deitate privemus.
INT. Quasi vero non id facis, cum dicis, Pater Deus, et
Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, quos simul alter Deos esse
concludit.
RESP. Itane hoc humanae aures audiant, ac non sputis
omnes inlinient? Verumtamen in vocabulis appellativis, id est in
personis Trinitatem accipio, deitatem autem nullo modo triplicari
posse confido ; quia varietatem et discretionem in natura non invenio.
INT. Quot ergo nomina credis?
RESP. Relativa in personis
tria.
INT. Propria quot?
RESP. Jam te saepius sustinui,
pluraliter de proprio nomine conquirentem, sed proprium deitatis unum
est nomen.
INT. Abstulisti grandem macheriam , sed aveo dicas,
hoc nomen naturale est?
RESP. Utique.
INT. Et relativa quae
appellativa taxas, naturalia sunt?
RESP. Etiam, sed per
efficientiam generationis et processionis, non per proprietatem
indivisae deitatis.
INT. Ergo Filius nisi Filius Dei esset
Deus, esse non posset?
RESP. Quid dubitas?
INT. Quia ergo
Dei Filius, ideo Deus.
RESP. Assentio.
INT. Et nisi
esset efficientia generationis quae conferret nomen appellativum in
Filium, nec haberet nomen proprium deitatis, et non esset Deus.
RESP. Utique ex generatione Filius et vere Filii Dei proprium
nomen Deus: quod non postea ubi non erat antea, sed cum generaretur
ab intemporali intemporaliter sumpsit.
INT. Quid Spiritus
sanctus?
RESP. Ipse quoque nisi de Patre procederet et
substantiam ejus haberet, Deus non esset.
INT. Ergo processio ei
contulit deitatem?
RESP. In Spiritu sancto et nomen est et
natura, sed quia de Patre processit, ideo nomen proprium deitatis
obtinuit. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse
est, nec tamen aut effetatus est, aut divisus. Vocabulum ergo
appellativum naturale et personale Spiritus sanctus; proprium vero,
Deus.
INT. Nomen istud quod dicis proprium, quam continet
rationem, ut in tribus personis currat unum idemque, nec tamen
triplicetur? Sicut verbo tenus plures taxare possumus, Statius, aut
Salustius, aut Horatius.
RESP. Enubilem ratione quam valeo,
si intentus adsis.
INT. Adsum.
RESP. Paulum legimus de
Christo dicentem, quod ipse sit pax nostra, qui fecit utraque unum
(Ephes. II, 14). Sed hoc invictissimae causae nostrae
suffragium ad id valeat, quo facilius credatur, ideo Christum sub
nomine pacis esse taxatum, quia nec discindi, nec distrahi potest,
nec ullo modo duplicari. Jam vero qui fecit utraque unum, multo magis
ipse cum Patre et Spiritu sancto unum est; non est autem unum, si
sit divisus. Ergo et unum cum Patre et Spiritu sancto est, et
unus; quia alios conjungit, divisionem penitus non admittit.
INT.
Accipio istud firmissimum contra rebelles telum; sed quo ista
propositio excurrat, nosse desidero.
RESP. Pax sit Deus, ut
volumus, et nos prospero cursu ducat.
INT. Ita est, nunc perge.
RESP. Haec igitur ipsa Pax quia litteris scribitur tribus,
recipitne pluralem numerum?
INT. Non.
RESP. Aestima ergo P
Patrem dici, A Filium nuncupari, et hoc sine ratione subtilissima
ne dictum putes. A enim principium litterarum est, nec ante se ullum
habere cognoscitur elementum, ut probatum habeas ante Filium nihil
esse. Neque vere id absque divini testimonii documento relinquam:
ipse enim se principium esse Judaeis interrogantibus indicavit
(Joan. VIII, 25). Hanc ergo litteram nulla alia praecedit:
et quia omnis littera habet tempus; ergo et tempus defuit. Verumtamen
ipsa haec syllaba et longa est, et prima est: sed quod longa est,
aeternitatem Filii Dei, non temporalitatem, insinuat. Quod
syllaba, quia Pater in Filio et Filius in Patre est, et hoc unum
est. Quod vero prima est, quia Filius secundus non est. Namque et
in Apocalypsi Joannes proprie ipsam litteram ponens ait, Ego sum A
et O, primus et novissimus, initium et finis (Apoc. I, 8).
Sed ideo novissimum accipe, quia dignatus est in fine temporum
humiliter nasci et mori, et judicium novissimum ipse suscipere. X
autem tertia est in fine littera, ubi intelligas Spiritum sanctum non
ad finem tendere, sed in superna semper majestate procedere. Ideoque
et Paulus apostolus, Quae sursum sunt sapite, ait (Coloss.
III, 2): ut sursum corda habeamus ad Deum; et utique Dominus
Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II
Cor. III, 17). Non itaque dubito, quod in hujus
excellentissimam gloriam Apostolus invitans ita loqueretur: Unum
autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor
secundum intentionem ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp.
III, 13, 14). Ut fiat igitur Pax ad P conjungitur A,
vocalis scilicet littera, ne P muta remaneat: quia Deus Pater voci
et Verbo suo semper annectitur. Sed ut Pax sit, additur X quae
duplex ponitur pro consonantibus littera, ut et hic consonantiam atque
participium Spiritus sancti cum Patre et Filio videas, collegiumque
ejus in superna et perfecta Trinitate cognoscas. Discrepant a se hae
litterae appellationibus et personis, quia illud P, hoc A, istud X
nuncupatur et scribitur: sed tamen ut sit Pax, sibi eae litterae
invicem connectuntur. P autem littera est substantialiter, et A
littera est substantialiter, et X littera est substantialiter; sicut
et Pater Deus est naturaliter, et Filius Deus est naturaliter, et
Spiritus sanctus Deus est naturaliter. Illa autem discrepatio
characterum, discrepationem facit appellationum et personarum non
naturae, quia totum littera est. Sicut in his tribus litteris
diversis appellationibus vocitatis Pax scribitur, quae plurali numero
non tenetur: ita quoque appellatio Patris et Filii et Spiritus
sancti documentum est Trinitatis; sed quemadmodum Pax, ita Deus
singularem obtinet numerum deitatis. In hac igitur copulatione
litterarum trium divisio non admittitur, ut Pax impleatur. Si enim
vel unam subtraxeris, nec Trinitas, nec Pax erit.
INT.
Repete, quaeso, ista lucidius.
RESP. Adverte animum. Et P,
inquam, littera est, et A littera est, et X littera est; sicut et
Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus: sed
diversae sunt appellationes et personae, licet incorporalis Patris et
Filii et Spiritus sancti. Verumtamen quid est, P et A et X?
Pax scilicet, quae pluralem in se numerum non admittit. O stultitia
incredulorum, quae ante oculos suos posita non attendit! Nam ideo,
ut existimo, haec impius minime intelligit, quia in simplicitate
cordis Deum non quaerit.
INT. Verum est, verum est omnino quod
dicis. Nam quid isto exemplo propinquius? Quid ista ratione clarius
invenitur?
RESP. Sed repeto ista tibi, et vero libentius
demonstrabo. Igitur ut tribus personis, et vocabulis diversis harum
litterarum fit Pax; sed hoc ad concordiam et societatem personarum
accipe: ostendit quoque ut et illa littera, et haec littera, et ista
littera sit, sed Pax singularis sit. Hic ergo in Deo et Deo et
Deo unum Deum demonstratum aspice. Quamvis enim aliud nomen, et
aliam personam habeat P, aliud nomen et aliam personam habeat A,
aliud nomen et aliam personam habeat X; sicut aliud nomen et aliam
personam habet Pater, et aliud nomen et aliam personam habet Filius,
et aliud nomen et aliam personam habet Spiritus sanctus: tamen et ista
littera, et haec littera, et illa littera dicitur; sicut et iste
Deus, et hic Deus, et ille Deus absque ambiguo creditur, sed unus
Deus agnoscitur, quia Pax plurali numero non tenetur. Nisi si quid
habes ad haec.
INT. Ego ne quidem alios hinc haesitare vellem,
ita mihi hujus manifestationis lumen effulsit. Sed magis est, ut
intelligo, ista deliciosius credere, neque hinc ullo modo palpitare;
ut quod homines carnalibus caecati curis videre non possunt, saltem
fidei compendio nanciscantur.
|
|