S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE UTILITATE CREDENDI AD HONORATUM LIBER UNUS


ADMONITIO IN OPUSCULUM SUBSEQUENS

Librum de Utilitate credendi recenset Augustinus primum eorum quos edidit tempore sui presbyteratus. Hanc vero dignitatem Hippone suscepit sub initium anni 391; quod jam alias demonstravimus in secundi tomi praefatione, ad Augustini epistolas 8, 9, etc.

Opus Honorati causa scripsit, ut a Manichaeorum errore amicum revocaret, quem olim in eorum laqueos ipse conjecerat, sicuti sub libri exordium confitetur. Deceptus fuerat Honoratus speciosis illis Manichaeorum pollicitationibus, quibus se nihil nisi quod ratione evidens et apertum fieret, docturos promittebant: irridebatque ille in catholicae Ecclesiae disciplina, quod fides hominibus imperaretur, nec verum eis ratione demonstraretur. Cum igitur falsa veritatis specie illusus, non temporalis commodi gratia inductus adhaereret errori, sicque magis deceptus ab haereticis, quam haereticus esset; speravit Augustinus fore ut illum ad veram religionem adduceret, si modo ostenderet, Manichaeos sacrilege ac temere in eos invehi, qui catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo praemuniuntur, et illuminaturo praeparantur Deo. Id autem sic praestat hoc in opere, ut Veteris quoque Testamenti, cujus illi maxime reprehensione commovebant imperitos, patrocinium suscipiat.

Augustini labori studioque optatus erga Honoratum respondit eventus; si tamen is est, ut Rivius arbitratur, qui ab urbe Carthagine scribebat ad Augustinum circa annum 412, et varias illi quaestiones enodandas proponebat. Quamvis enim Honoratus iste necdum Baptismum percepisset, illae tamen quae ab eo proponuntur quaestiones minime redolent manichaeum, nec de Manichaeis nisi ex occasione loquitur ipsi Augustinus, et tanquam de iis quos ipse censeret haereticos. Istum ipsum Honoratum, cui Augustinus epistolam 140 scribit, presbyterum Cassiodorus nuncupat: qui forte ad presbyteratum provectus postea fuerit. Loquitur Augustinus in epistola 83, de morte alterius cujusdam Honorati presbyteri. Sub finem quoque vitae suae scripsit epistolam 228 ad Thabennensem episcopum ejusdem nominis.