CAPUT IX.

21. Catholica Ecclesia venientibus praecipit fidem; haeretici promittunt rationem. Nihil vitii esse in fide, atque inter credentem et credulum (quod nomen culpae datur) plurimum interesse. Ridiculum, inquis, istud est, cum omnes hanc se profiteantur tenere, ac docere. Profitentur hoc omnes haeretici, negare non possum; sed ita ut eis quos illectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros: eoque Catholicam maxime criminantur, quod illis qui ad eam veniunt praecipitur ut credant; se autem non jugum credendi imponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. Quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem magis pertineret ? Non ita est. Hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana, nec vires suas valetudinemque considerans, sanorum escas appetendo, quae male committuntur nisi valentibus, irruit in venena fallentium. Nam vera religio, nisi credantur ea quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio iniri recte nullo pacto potest.

22. Sed quaeris fortasse vel de hoc ipso aliquam accipere rationem, qua tibi persuadeatur, non prius ratione quam fide te esse docendum. Quod facile potest, si modo aequum te praebeas. Sed ut commode fiat, volo quasi respondeas interroganti: et primo dicas mihi, quare tibi videatur non esse credendum. Quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, vitium quoddam mihi videtur esse: alioquin hoc nomen non pro convicio objectare soleremus. Nam si suscpiciosus in vitio est, eo quod non comperta suspicatur; quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt, quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubitationem. Interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. Sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine convicio; studiosum vero etiam cum laude. Quamobrem attende, si placet, etiam inter haec duo quid tibi distare videatur. Id certe respondes, quod quamvis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit quae nihil ad se attinent; studiosus autem contra, quae ad sese attinent requirit. Sed quia non negamus ad hominem pertinere conjugem ac liberos et eorum salutem; si quispiam peregre positus, quemadmodum valeant ac sese agant sua conjux ac liberi, omnes advenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi: et tamen hunc studiosum non vocamus, qui et magnopere scire vult, et ea quae ad se maxime pertinent. Quare jam intelligis eo vacillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse vult quae ad se pertinent, non tamen omnis qui id agit studiosus vocandus est; sed is qui ea quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, impensissime requirit: tamen studentem recte appellamus , praesertim addentes quid studeat audire. Nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit: non tamen adjunctione nulla, communi nomine studiosorum dignum putamus. Audiendi autem cupidum quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens fama bona idipsum saepe vellet audire: studentem vero, etiamsi semel. Refer nunc animum ad curiosum, et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret, nihil sibi omnino profuturam, id est, rerum ad se non pertinentium; neque id odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime, vel in convivio, vel in aliquo circulo, ullove consessu; videreturne tibi curiosus? Non opinor: sed certe habens illius rei curam, quam libenter audiret, profecto videretur. Quapropter etiam curiosi definitio ea regula, qua studiosi, emendanda est. Vide igitur utrum et illa superiora emendanda sint. Cur enim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur; et creduli, qui aliquando aliquid credit? Itaque ut inter studentem alicujus rei et omnino studiosum, rursumque inter curam habentem atque curiosum; ita inter credentem et credulum plurimum interest.