|
23. Turpe non esse credere in religione. Rationi percipiendae
idonei perpauci: via ad religionem tutior et tenenda ab omnibus,
fides. Sed nunc vide, inquies, utrum in religione credere debeamus.
Neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse,
sequitur ut nulla culpa sit in religionibus credere. Quid enim, si et
credere et credulum esse vitiosum est, quemadmodum et ebrium et
ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse
amicum videtur. Si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit
qui amico credit, aut nihil amico credens quomodo amicum vel ipsum vel
se appellet non video. Hic fortasse dicas: Concedo aliquid aliquando
esse credendum; nunc expedi quomodo in religione turpe non sit
credere, antequam scire. Faciam, si potero. Quocirca ex te quaero
quid existimes in graviore culpa esse, religionem tradere indigno, an
id quod ab eis qui illam tradunt dicitur, credere. Si quem dicam
indignum, non intelligis: eum dico, qui ficto pectore accedit.
Concedis, ut arbitror, magis culpandum esse, tali homini pandere si
qua sunt sancta secreta, quam religiosis viris de ipsa religione
aliquid affirmantibus credere. Neque enim te aliud respondere
decuerit. Quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit
traditurus: quonam modo illi fidem facturus es, vero animo te
accedere, neque quidquam in te, quod ad hanc rem attinet, doli atque
simulationis esse? Dices, bona tua conscientia nihil te fingere,
quantis poteris idipsum asserens verbis, sed tamen verbis. Non enim
animi tui latebras, ita ut intime sciaris, homo homini aperire possis
. At ille si dixerit, Ecce credo tibi; sed nonne est aequius ut
etiam tu credas mihi, cum tu beneficium, si aliquid veri teneo, sis
accepturus, daturus ego? quid respondebis, nisi esse credendum?
24. Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes , ut
ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? Erat
fortasse: sed cum res tanta sit, ut Deus tibi ratione cognoscendus
sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad
divinam intelligentiam mens ducitur humana, an plures, an paucos?
Paucos, ais, existimo. Horumne in numero esse te credis? Non est
meum, inquis, hoc respondere. Illius ergo putas, etiam hoc tibi
credere: quod quidem facit. Tu tantum memento, jam eum bis
credidisse tibi incerta dicenti; te illi religiose admonenti ne semel
quidem velle credere. Verum fac ita esse, et vero animo te ad
accipiendam religionem accedere, et ita paucorum te esse hominum, ut
rationes quibus ad certam cognitionem vis divina perducitur, capere
possis: quid, caeteris hominibus, qui tam sereno ingenio praediti non
sunt, negandam religionem putas? An eos pedetentim quibusdam gradibus
ad illa summa penetralia esse ducendos? Vides plane quid sit
religiosius. Neque enim tibi quivis homo in rei tantae cupiditate ullo
modo deserendus aut respuendus videri potest. Sed nonne censes, nisi
primo credat se ad id quod instituit perventurum, mentemque supplicem
praebeat, et quibusdam magnis necessariisque praeceptis obtemperans
quadam vitae actione perpurget , non eum esse aliter illa quae pure
vera sunt adepturum? Censes profecto. Quid ergo istis, quorum de
genere te esse jam credo, qui facillime divina secreta ratione certa
capere possunt, si hac via veniant, qua illi qui primitus credunt,
numquid tandem oberit? Non arbitror. Sed tamen, ais, quid eos
morari opus est? Quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen
exemplo caeteris. Vix enim est qui de se tantum sentiat, quantum
potest: sed qui minus, excitandus est; qui amplius, reprimendus; ut
neque ille desperatione frangatur, neque iste praecipitetur audacia.
Quod facile fit, si etiam ii qui valent volare, ne cui sint
periculoso invitamento, paulisper cogantur incedere qua etiam caeteris
tutum est. Haec est providentia verae religionis; hoc jussum
divinitus, hoc a beatis majoribus traditum, hoc ad nos usque
servatum; hoc perturbare velle atque pervertere, nihil est aliud quam
ad veram religionem sacrilegam viam quaerere. Quod qui faciunt, nec
si eis concedatur quod volunt, possunt quo intendunt pervenire.
Cujusmodi enim libet excellant ingenio, nisi Deus adsit, humi repunt
. Tunc autem adest, si societatis humanae in Deum tendentibus cura
sit. Quo gradu nihil firmius in coelum reperiri potest. Ego quidem
huic rationi non possum resistere; nam nihil sine cognitione esse
credendum, qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur
quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et saepe
dispensatoribus servis sine ulla culpa dominorum credatur. In
religione vero quid iniquius fieri potest, quam ut Dei antistites
nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus
nolimus credere? Postremo quae potest esse via salubrior, quam
idoneum primo fieri percipiendae veritatis, adhibendo iis fidem, quae
ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt divinitus constituta?
aut si jam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua
tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi, et
caeteris temeritatis exemplum?
|
|