|
25. Credentes ab opinantium temeritate quomodo alieni.
Intelligere, credere, opinari. Quare jam superest ut consideremus,
quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos.
Nam quomodo sine culpa possimus sequi eos qui credere jubent, jam
dictum est: ad hos autem sponsores rationis, non modo sine
vituperatione, sed etiam cum aliqua laude se venire nonnulli putant:
sed non ita est. Duae enim personae in religione sunt laudabiles: una
eorum qui jam invenerunt, quos etiam beatissimos judicare necesse est;
alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt
jam in ipsa possessione, alteri in via, qua tamen certissime
pervenitur . Tria sunt alia hominum genera, profecto improbanda ac
detestanda. Unum est opinantium, id est, corum qui se arbitrantur
scire quod nesciunt. Alterum eorum qui sentiunt quidem se nescire,
sed non ita quaerunt, ut invenire possint. Tertium eorum qui neque se
scire existimant, nec quaerere volunt. Tria sunt item velut finitima
sibimet in animis hominum distinctione dignissima; intelligere,
credere, opinari. Quae si per se ipsa considerentur, primum semper
sine vitio est; secundum, aliquando cum vitio; tertium, nunquam sine
vitio . Nam intelligere magna et honesta vel etiam divina,
beatissimum est . Intelligere autem superflua, nihil nocet; sed
fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. Ipsa
etiam noxia, non intelligere, sed facere aut pati, miserum est. Non
enim si quis intelligat quomodo possit inimicus sine suo periculo
occidi, intelligentia ipsa, ac non cupiditate reus est: quae si
absit, quid innocentius dici potest? Credere autem tunc est
culpandum, cum vel de Deo indignum aliquid creditur, vel de homine
facile creditur. In caeteris vero rebus si quis quid credit, si se id
nescire intelligat, nulla culpa est. Credo enim sceleratissimos
conjuratos virtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum
nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse, certo scio. Opinari
autem, duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui
sibi jam se scire persuasit, si modo illud disci potest; et per se
ipsa temeritas non bene affecti animi signum est. Nam etiamsi hoc
ipsum quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quanquam
nihil eum impediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri
potest: tamen quod non intelligit multum interesse, utrum aliquid
mentis certa ratione teneatur , quod intelligere dicimus, an famae vel
litteris credendum posteris utiliter commendetur; profecto errat,
neque quisquam error turpitudine caret. Quod intelligimus igitur,
debemus rationi: quod credimus, auctoritati : quod opinamur,
errori. Sed intelligens omnis etiam credit, credit omnis et qui
opinatur: non omnis qui credit intelligit; nullus qui opinatur
intelligit. Haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae
paulo ante commemoravimus, referantur; id est, duo probanda quae
priora posuimus, et tria reliqua vitiosa: invenimus primum beatorum
genus ipsi veritati credere; secundum autem studiosorum amatorumque
veritatis, auctoritati. In quibus duorum generibus laudabiliter
creditur. In primo autem vitiosorum, id est, eorum qui opinantur se
scire quod nesciant, est profecto vitiosa credulitas. Caetera duo
improbanda genera nihil credunt, et illi qui verum quaerunt cum
desperatione inveniendi, et illi qui omnino non quaerunt. Et hoc
duntaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. Nam in alio
vitae actu, prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere.
Quanquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi dicunt,
scire potius nihil posse, quam nihil credere, volunt videri. Quis
enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si
non probatur, probabile? Quare duo genera possunt esse adversantium
veritati: unum eorum qui scientiam tantum oppugnant, non fidem:
alterum eorum qui utrumque condemnant; qui tamen utrum in rebus humanis
inveniri possint, rursus ignoro. Haec dicta sunt, ut intelligeremus
nos retenta fide, illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus, a
temeritate opinantium vindicari. Nam qui dicunt nihil esse credendum
nisi quod scimus, id unum cavent nomen opinationis, quod fatendum est
turpe ac miserrimum: sed si diligenter considerent plurimum interesse,
utrum se scire quis putet, an quod nescire se intelligit, credat
aliqua auctoritate commotus; profecto erroris et inhumanitatis atque
superbiae crimen vitabit.
|
|