|
26. Credere in multis quam necessarium ad humanam societatem.
Tutissimum obtemperare sapientibus. Quaero enim, si quod nescitur,
credendum non est, quomodo serviant parentibus liberi, eosque mutua
pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. Non enim
ratione ullo pacto sciri potest: sed interposita matris auctoritate de
patre creditur; de ipsa vero matre plerumque nec matri, sed
obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius potest,
aliusque supponi, nonne potest decepta decipere? Credimus tamen, et
sine ulla dubitatione credimus, quod scire non posse confitemur. Quis
enim non videat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani
vinculum, superbissimo scelere violari? Nam quis vel insanus eum
culpandum putet, qui eis officia debita impenderit quos parentes esse
crediderit, etiamsi non essent? Quis contra non exterminandum
judicaverit, qui veros fortasse parentes minime dilexerit, dum ne
falsos diligat metuit? Multa possunt afferri, quibus ostendatur nihil
omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere
statuerimus, quod non possumus tenere perceptum.
27. Sed nunc accipe, quod jam facilius me tibi persuasurum esse
confido. Cum de religione, id est, cum de colendo atque intelligendo
Deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere vetant, rationem
promptissime pollicentes. Nam nemini dubium est, omnes homines aut
stultos, aut sapientes esse . Nunc autem sapientes voco, non
cordatos et ingeniosos homines; sed eos quibus inest, quanta inesse
homini potest, ipsius hominis Deique firmissime percepta cognitio,
atque huic cognitioni vita moresque congruentes: caeteros autem,
cujusque modi artibus inertiisque affecti sint, quolibet victu probandi
sive improbandi, stultorum in numero deputaverim. Quae cum ita sint,
quis mediocriter intelligens non plane viderit, stultis utilius atque
salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium, quam suo judicio
vitam degere? Nam omne factum, si recte factum non est, peccatum
est: nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione
proficiscitur. Porro recta ratio est ipsa virtus. Cui autem hominum
virtus, nisi sapientis animo praesto est? Solus igitur sapiens non
peccat. Stultus ergo omnis peccat, nisi in iis factis in quibus
sapienti obtemperaverit: a recta enim ratione talia facta
proficiscuntur, nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus
existimandus est, cum est tanquam instrumentum ministeriumque
sapientis. Quare, si omnibus hominibus non peccare quam peccare
melius est; melius profecto stulti omnes viverent, si servi possent
esse sapientium. Atque hoc si in rebus minoribus ut in mercando vel
colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis,
in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo
magis in religione. Nam et res humanae promptiores ad dignoscendum
sunt, quam divinae; et in quibuscumque sanctioribus et
praestantioribus, quo majus eis obsequium cultumque debemus, eo
sceleratius periculosiusque peccatur. Nihil igitur nobis restare amodo
vides , quamdiu stulti sumus, si nobis vita optima et religiosa cordi
est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem
stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et evadere
aliquando possimus.
|
|