|
34. Auctoritas divinitus constituta, quae partim miraculis, partim
sequentium multitudine movet ad fidem. Haec est, crede, saluberrima
auctoritas, haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione
suspensio, haec in Deum verum ab hujus mundi amore conversio. Sola
est auctoritas, quae commovet stultos ut ad sapientiam festinent .
Quamdiu intelligere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi
miserum est: sed certe miserius non moveri. Si enim Dei providentia
non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. Sin
vero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo verissimae
pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio quae
conscientia Deum quaerendum Deoque serviendum meliores quosque animos
quasi publice privatimque hortatur; non est desperandum ab eodem ipso
Deo auctoritatem aliquam constitutam, quo velut gradu certo
innitentes, attollamur in Deum. Haec autem, seposita ratione, quam
sinceram intelligere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est,
dupliciter nos movet; partim miraculis, partim sequentium
multitudine. Nihil horum est necessarium sapienti; quis negat? Sed
id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est, inhaerere
veritati: quod profecto sordidus animus non potest. Sunt autem sordes
animi, ut brevi explicem, amor quarumlibet rerum, praeter animum et
Deum: a quibus sordibus quanto est quis purgatior, tanto verum
facilius intuetur. Verum igitur videre velle, ut animum purges, cum
ideo purgetur ut videas, perversum certe atque praeposterum est.
Homini ergo non valenti verum intueri, ut ad id fiat idoneus,
purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo ante
dixi, partim miraculis, partim multitudine valere nemo ambigit.
Miraculum voco, quidquid arduum aut insolitum supra spem vel
facultatem mirantis apparet. In quo genere nihil est populis aptius et
omnino stultis hominibus, quam id quod sensibus admovetur. Sed rursus
haec in duo dividuntur: quaedam enim sunt quae solam faciunt
admirationem; quaedam vero magnam etiam gratiam benevolentiamque
conciliant. Nam si quis volantem hominem cernat, cum ea res nihil
spectatori afferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur
tantummodo. Si quis autem gravi et desperato morbo affectus, mox ut
jussum fuerit convalescat, admirationem sanitatis suae, sanantis etiam
charitate superabit. Talia facta sunt illo tempore quo Deus in vero
homine, quantum sat erat, hominibus apparebat. Sanati languidi,
mundati leprosi; incessus claudis, caecis visus, surdis auditus est
redditus. Homines illius temporis aquam in vinum conversam, saturata
quinque millia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos
resurgentes viderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio,
quaedam vero menti occultiore signo, et omnia hominibus majestatis
testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium divina
commovebat auctoritas. Cur, inquis, ista modo non fiunt? Quia non
moverent, nisi mira essent: at si solita essent, mira non essent .
Nam diei et noctis vices, et constantissimum ordinem rerum
coelestium, annorum quadrifariam conversionem, decidentes redeuntesque
frondes arboribus, infinitam vim seminum, pulchritudinem lucis,
colorum, sonorum, odorum, saporumque varietates, da qui primum
videat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus; hebescit
obruiturque miraculis: nos vero haec omnia, non cognoscendi
facilitate; quid enim causis horum obscurius? sed certe sentiendi
assiduitate contemnimus. Facta sunt igitur illa opportunissime, ut
his multitudine credentium congregata atque propagata, in ipsos mores
utilis converteretur auctoritas.
|
|