|
35. Mores boni populis quam utiliter auctoritate persuasi.
Ecclesiae catholicae auctoritas. Mores autem quilibet tantum valent
ad obtinendas hominum mentes, ut etiam quae in his prava sunt, quod
fere superantibus libidinibus evenit, improbare citius et detestari,
quam deserere aut mutare possimus. Parumne consultum rebus humanis
arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique quod
corporis sensus attingit, pro Deo colendum esse, ad quem solo
intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed
imperitum etiam vulgus marium feminarumque in tam multis diversisque
gentibus et credit et praedicat? quod continentia usque ad tenuissimum
victum panis et aquae, et non quotidiana solum, sed etiam per
contextos plures dies perpetuata jejunia; quod castitas usque ad
conjugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces
flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa
pauperibus, quod denique totius hujus mundi aspernatio usque ad
desiderium mortis intenditur? Pauci haec faciunt, pauciores bene
prudenterque faciunt: sed populi probant, populi audiunt, populi
favent, diligunt postremo populi: populi suam imbecillitatem, quod
ista non possunt, nec sine provectu mentis in Deum, nec sine
quibusdam scintillis virtutis, accusant. Hoc factum est divina
providentia per prophetarum vaticinia, per humanitatem doctrinamque
Christi, per Apostolorum itinera, per martyrum contumelias,
cruces, sanguinem, mortes, per sanctorum praedicabilem vitam, atque
in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum
opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum
profectum fructumque videamus, dubitabimus nos ejus Ecclesiae condere
gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede
per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et
partim plebis ipsius judicio, partim conciliorum gravitate, partim
etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit ?
Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est, vel
praecipitis arrogantiae. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque
animis via est, nisi cum eos rationi praecolit fides; quid est aliud
ingratum esse opi atque auxilio divino, quam tanto labore praedictae
auctoritati velle resistere? Et si unaquaeque disciplina, quanquam
vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit;
quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum
libros, et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle
damnare?
|
|