|
36. Conclusio per exhortationem. Persica fabella. Quamobrem, si
quid te vel ratio, vel oratio nostra commovit, et si veram, ut
credo, curam tui geris; velim me audias, et bonis praeceptoribus
catholicae Christianitatis te pia fide, alacri spe, simplici
charitate committas: Deumque ipsum, cujus unius et bonitate facti
sumus, et justitia poenas luimus, et clementia liberamur, orare non
cesses. Ita tibi neque praecepta et disputationes doctissimorum
hominum et vere christianorum, neque libri, neque serenae ipsae
cogitationes defuerint quibus facile quod quaeris invenias. Nam istos
verbosos et miseros (quid enim aliud mitius dixerim?) penitus
desere: qui dum nimis quaerunt unde sit malum, nihil reperiunt nisi
malum. In qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum: sed
ea docent excitatos, ut vel dormire semper satius sit, quam illo modo
evigilare. De lethargicis enim phreneticos faciunt: inter quos
morbos, cum sit uterque plerumque mortiferus, hoc tamen interest,
quod lethargici sine aliena vexatione moriuntur; phreneticus autem
multis sanis , et eis potissimum qui volunt subvenire, metuendus est.
Nam neque Deus mali auctor est, nec unquam eum quidquam fecisse
poenituit, nec ullius commotionis animi tempestate turbatur, nec
terrae particula regnum ejus est, nulla flagitia vel scelera probat aut
imperat, nunquam mentitur. Haec enim atque hujusmodi nos movebant,
cum ea magnis invectionibus quaterent, et hanc esse Veteris
Testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum est.
Itaque illos recte reprehendere ista concedo. Quid ergo didici?
Quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, disciplinam catholicam non
reprehendi? Ita quod apud eos verum didiceram, teneo: quod falsum
putaveram, respuo. Sed et alia multa me docuit Ecclesia catholica,
quod illi homines exsangues corporibus, sed crassi mentibus, aspirare
non possunt: Deum scilicet non esse corporeum, nullam ejus partem
corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia ejus atque natura
ullo modo esse violabile aut commutabile, aut compositum , aut
fictum; quae si mihi concedis (non enim aliter de Deo sentiendum
est), omnia illorum machinamenta subversa sunt. Illud vero quomodo
sit, ut nec Deus malum genuerit aut fecerit, nec ulla sit fueritve
unquam natura atque substantia, quam non Deus aut genuerit aut
fecerit, et tamen a malo nos liberet; tam necessariis rationibus
approbatur, ut dubitari omnino non possit: praesertim tibi, atque
talibus; si tamen bono ingenio pietas et pax quaedam mentis accedat,
sine qua de tantis rebus nihil prorsus intelligi potest. Et hic non
fama de fumo est, et nescio qua fabella Persica, cui satis est aurem
accommodare, et animum non subtilem, sed plane puerilem. Longe
omnino, longe se aliter, non ut Manichaei desipiunt, veritas habet.
Sed quoniam iste sermo noster multo processit longius quam putabam,
hic finem libro faciamus: in quo memineris volo, nondum me Manichaeos
coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse: neque de ipsa
Catholica magnum aliquid aperuisse; sed voluisse tantummodo eruere
tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut
imperite nobis insinuatam, et erigere ad magna quaedam et divina
discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat: placatiore autem animo
tuo facto, ero fortasse in caeteris promptior .
|
|