|
1. Quo consilio haec Honorato scribat. Haereticus et haereticis
credens, non idem. Operis argumentum. Quomodo per Manichaeos
Augustinus deceptus evaserit. Manichaeorum dictum in suae sectae
desertores. Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse,
haereticus, et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in hac
causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. Nunc vero cum inter haec
duo plurimum intersit: quandoquidem haereticus est, ut mea fert
opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae
principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel
sequitur; ille autem qui hujusmodi hominibus credit, homo est
imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus: cum haec ergo ita
sint, non putavi apud te silendum esse, quid mihi de invenienda ac
retinenda veritate videatur; cujus, ut scis, ab ineunte adolescentia
magno amore flagravimus. Sed res est longe remota a vanorum hominum
mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque lapsi, nihil
aliud putant esse, quam quod istis quinque notissimis nuntiis corporis
sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines acceperunt, eas secum
volvunt, etiam cum conantur recedere a sensibus; et ex earum mortifera
et fallacissima regula ineffabilia penetralia veritatis rectissime se
metiri putant. Nihil est facilius, mi charissime, quam non solum se
dicere, sed etiam opinari verum invenisse: sed quam reipsa
difficillimum sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. Quae ut
tibi prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino quorum in
manus forte devenerint, et rogavi Deum, et rogo; et spero ita fore,
si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso animo,
non vani nominis appetitione ac nugatoriae ostentationis accessi.
2. Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possim, quod
Manichaei sacrilege ac temere invehantur in eos qui catholicae fidei
auctoritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente
conspicitur, intueri queant, credendo praemuniuntur, et illuminaturo
praeparantur Deo. Nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in
tales homines incidisse, nisi quod se dicebant, terribili auctoritate
separata, mera et simplici ratione eos qui se audire vellent
introducturos ad Deum, et errore omni liberaturos. Quid enim me
aliud cogebat, annos fere novem, spreta religione quae mihi puerulo a
parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire ;
nisi quod nos superstitione terreri, et fidem nobis ante rationem
imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem, nisi prius
discussa et enodata veritate? Quis non his pollicitationibus
illiceretur, praesertim adolescentis animus cupidus veri, etiam
nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et
garrulus: qualem me tunc illi invenerunt, spernentem scilicet quasi
aniles fabulas, et ab eis promissum, apertum et sincerum verum tenere
atque haurire cupientem? Sed quae rursum ratio revocabat, ne apud eos
penitus haererem, ut me in illo gradu quem vocant Auditorum tenerem,
ut hujus mundi spem atque negotia non dimitterem; nisi quod ipsos
quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos
esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Sed de me quid
dicam, qui jam catholicus christianus eram? quae nunc ubera , post
longissimam sitim pene exhaustus atque aridus , tota aviditate
repetivi, eaque altius flens et gemens concussi et expressi, ut id
manaret quod mihi sic affecto ad recreationem satis esse posset, et ad
spem reducendam vitae ac salutis. Quid ergo de me ipso dicam? Tu
nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos vehementer exsecrareris,
vix adductus es ut audiendi tibi atque explorandi viderentur, qua,
quaeso, alia re delectatus es, recordare, obsecro te, nisi magna
quadam praesumptione ac pollicitatione rationum? Sed quia diu
multumque de imperitorum erroribus latissime ac vehementissime
disputabant, quod cuivis mediocriter erudito esse facillimum, sero
didici: si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate
retinendum, cum alia non occurrerent in quibus acquiesceremus,
arbitrabamur. Itaque nobis faciebant quod insidiosi aucupes solent qui
viscatos surculos propter aquam defigunt , ut sitientes aves
decipiant. Obruunt enim, et quoquo modo cooperiunt alias quae circa
sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in
eorum dolos, non electione, sed inopia decidant.
3. Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac lepidae
similitudines atque hujusmodi reprehensiones, in omnes qui aliquid
docent, a quovis adversario effundi urbanissime ac dicacissime
possunt? Sed ob hoc putavi aliquid tale inserendum litteris meis, ut
eos admoneam, desinant talibus agere: ut quemadmodum ille ait,
separatis nugis locorum communium, res cum re, causa cum causa, ratio
cum ratione confligat (Cicero). Quare desinant dicere illud, quod
in ore habent quasi necessarium, cum eos quisque deseruerit qui diutius
audisset, Lumen per illum transitum fecit. Vides enim tu, mea
maxima cura (nam de illis non nimis aestuo), quam hoc inane et
facillimum ad reprehendendum cuivis esse possit. Itaque hoc
discutiendum dimitto prudentiae tuae. Non enim vereor ne me arbitreris
inhabitatum lumine, cum vitae hujus mundi eram implicatus, tenebrosam
spem gerens, de pulchritudine uxoris, de pompa divitiarum, de
inanitate honorum caeterisque noxiis et perniciosis voluptatibus. Haec
enim omnia, quod te non latet, cum studiose illos audirem, cupere et
sperare non desistebam. Neque hoc eorum doctrinae tribuo: fateor enim
et illos sedulo monere, ut ista caveantur. Sed modo me dicere
desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me averterim, soloque
victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse decreverim,
illustratum autem atque fulgentem fuisse, cum ista diligerem et his
involutus tenerer, hominis est, ut mitissime dicam, minus acute
considerantis res, de quibus loqui multum amat. Sed veniamus ad
causam, si placet.
|
|