|
4. Manichaei Vetus Testamentum reprehendunt apud imperitos. Nam
bene nosti quod reprehendentes Manichaei catholicam fidem, et maxime
Vetus Testamentum discerpentes et dilaniantes, commovent imperitos:
qui profecto nesciunt quatenus sint accipienda illa, et quemadmodum
hausta utiliter in venas quasi vagientium adhuc animarum medullasque
descendant. Et quia sunt ibi quaedam quae suboffendant animos Ignaros
et negligentes sui, quae maxima turba est, populariter accusari
possunt: defendi autem populariter, propter mysteria quae his
continentur, non a multis admodum possunt. Qui vero pauci hoc facere
noverunt, non amant propatula et famigerula quaedam in disputatione
certamina; et ob hoc minime noti sunt, nisi his qui eos instantissime
requirunt. De hac igitur Manichaeorum temeritate, qua Vetus
Testamentum et catholicam fidem reprehendunt, accipe, obsecro, quae
me moveant. Opto autem ac spero te hoc animo accepturum, quo a me
dicuntur. Scit autem Deus, cui nota sunt arcana conscientiae meae,
nihil me in hoc sermone malitiose agere: sed ut existimo accipiendum
esse, veri probandi causa: cui uni rei vivere jam diu statuimus, et
incredibili sollicitudine; ne mihi errare vobiscum facillimum fuerit,
iter autem rectum tenere vobiscum sit, ne durius loquar difficillimum.
Sed praesumo quod et in hac spe, qua spero vos viam sapientiae mecum
obtenturos, non me deseret ille cui sacratus sum: quem dies noctesque
intueri conor; et quoniam propter peccata mea propterque consuetudinem
plagis veternosarum opinionum sauciatum oculum animae gerens, invalidum
me esse cognosco, saepe rogo cum lacrymis. Et quemadmodum post longam
caecitatem ac tenebras luminibus vix apertis, et adhuc lucem palpitando
atque aversando, quam tamen desiderant, recusantibus, praesertim si
eis solem istum quispiam conetur ostendere: ita mihi nunc evenit, non
neganti esse ineffabile quiddam et singulare animae bonum quod mente
videatur; et me ad contemplandum nondum esse idoneum cum fletu et
gemitu confitenti. Non me ergo deseret, si nihil fingo, si officio
ducor, si veritatem amo, si amicitiam diligo, si multum metuo ne
fallaris.
|
|