|
5. Quadruplex scripturas Veteris Testamenti tractandi ratio.
Historia et aetiologia in Scripturis. Analogia. Allegoria. Lex
non necessaria nisi iis quibus utilis est servitus ac timor. Mysteria
in veteri Lege velata. Omnis igitur Scriptura, quae Testamentum
Vetus vocatur, diligenter eam nosse cupientibus quadrifaria traditur;
secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam,
secundum allegoriam. Ne me ineptum putes, graecis nominibus utentem.
Primum quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam
accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos
usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, essem profecto
ineptior; si autem circumloquerer, minus essem in disserendo
expeditus. Id tantum oro credas, quoquo modo errem, nihil a me
inflato ac tumido fieri. Secundum historiam ergo traditur, cum
docetur quid scriptum, aut quid gestum sit; quid non gestum, sed
tantummodo scriptum quasi gestum sit. Secundum aetiologiam, cum
ostenditur quid qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum
analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo Testamenta, Vetus
et Novum. Secundum allegoriam, cum docetur non ad litteram esse
accipienda quaedam quae scripta sunt, sed figurate intelligenda.
6. His omnibus modis Dominus noster Jesus Christus et Apostoli
usi sunt. Nam de historia illud sumptum est, cum objectum esset,
quod die sabbati discipuli ejus spicas evulsissent: Non legistis,
inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant;
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit,
quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis
sacerdotibus (Matth. XII, 3, 4)? Ad aetiologiam vero illud
pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abjici, nisi
fornicationis causa, relatumque esset ab interrogantibus, Moysen
libello dato repudii permisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses
fecit propter duritiam cordis vestri (Id. XIX, 8). Hic enim
causa reddita est cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit; ut
hoc quod Christus praecipiebat, alia jam tempora demonstrare
videretur. Horum autem temporum vices, atque ordinem mira quadam
divinae providentiae dispositione digestum atque compositum, longum est
explanare.
7. Jam porro analogiam , qua utriusque Testamenti congruentia
perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes quorum auctoritati illi
cedunt; cum secum ipsi considerare possint, quam multa soleant dicere
immissa esse Scripturis divinis a nescio quibus corruptoribus
veritatis? Quae vox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem,
invalidissima visa est: nec mihi soli, sed etiam tibi (nam bene
memini) et nobis omnibus, qui paulo majorem diligentiam in judicando
habere conabamur, quam turba credentium. Nunc vero posteaquam mihi
sunt exposita atque enodata multa, quae me maxime movebant, ea
scilicet in quibus illorum plerumque se jactat, et quo securius sine
adversario, eo effusius exsultat oratio; nihil mihi videtur ab eis
impudentius dici, vel ut mitius loquar, incuriosius et imbecillius,
quam Scripturas divinas esse corruptas: cum id nullis in tam recenti
memoria exstantibus exemplaribus possint convincere. Si enim dicerent
eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent
conscriptae, quos verum scripsisse non arbitrarentur; esset utcumque
tergiversatio eorum rectior, vel error humanior. Hoc enim de illo
libro fecerunt, qui Actus Apostolorum inscribitur. Quod eorum
consilium, cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. Non enim
sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. Tanta enim
liber iste habet, quae similia sint his quae accipiunt, ut magnae
stultitiae mihi videatur, non et hunc accipere, et si quid ibi eos
offendit, falsum atque immissum dicere. Aut si talis oratio impudens
est, sicuti est, cur in Pauli Epistolis, cur in quatuor Evangelii
libris ea valere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura
sint proportione, quam in illo libro esse potuerunt, quae a
corruptoribus interjecta credi volunt? Sed nimirum illud est quod mihi
videtur, quod peto placidissimo et serenissimo judicio mecum
consideres. Nosti enim quod auctoris sui Manichaei personam in
Apostolorum numerum inducere molientes, dicunt Spiritum sanctum,
quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos
venisse. Itaque si illos Actus Apostolorum acciperent, in quibus
evidenter adventus sancti Spiritus praedicatur (Act. II,
2-4), non invenirent quomodo id immissum esse dicerent. Volunt
enim nescio quos corruptores divinorum Librorum ante ipsius Manichaei
tempora fuisse; corrupisse autem illos qui Judaeorum legem Evangelio
miscere cupiebant. Hoc autem de Spiritu sancto dicere nequeunt, nisi
forte divinasse illos asserant, et posuisse in suis libris quod contra
futurum aliquando Manichaeum, qui Spiritum sanctum per se missum esse
diceret, proferretur. Verum de Spiritu sancto alias planius aliquid
eloquemur. Nunc ad hoc quod intenderam redeamus.
8. Nam et historiam Veteris Testamenti, et aetiologiam, et
analogiam in Novo Testamento inveniri, satis, ut puto, est
demonstratum: de allegoria restat ostendere. Ipse Liberator noster
in Evangelio allegoria utitur ex Vetere Testamento: Generatio,
inquit, haec signum quaerit; et non dabitur ei nisi signum Jonae
prophetae. Sicut enim Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus fuit, sic et Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus
erit in corde terrae (Matth. XII, 39, 40). Nam quid ego
de apostolo Paulo dicam, qui etiam ipsam Exodi historiam futurae
christianae plebis allegoriam fuisse significat ad Corinthios Epistola
prima? Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes
sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen
baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritualem
manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant
enim de spirituali consequente eos petra ; petra autem erat Christus.
Sed non in pluribus eorum complacuit Deo : prostrati enim sunt in
deserto. Haec autem figurae nostrae fuerunt, ut non simus cupidi
malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idola colamus, sicut
quidam ex illis, sicut scriptum est: Sedit populus manducare et
bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex
illis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia
hominum. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt,
et a serpentibus interierunt. Neque murmuremus, sicut quidam ex illis
murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem ista in
figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem
nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X,
1-11). Est item apud Apostolum allegoria quaedam, sane ad
causam maxime pertinens, ideo quod ipsi eam in disputando proferre
atque ostentare consuerunt. Idem enim Paulus dicit ad Galatas:
Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit; unum de ancilla,
et unum de libera: sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus
est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt per allegoriam
dicta. Nam haec sunt duo Testamenta: unum quidem de monte Sina in
servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia,
qui confinis ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium
nostrum (Galat. IV, 22-26).
9. Hic igitur illi homines nimium mali, dum frustrare Legem
conantur, eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod
dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum
prae caeteris ventilant: Evacuati estis a Christo, qui in lege
justificamini; a gratia excidistis (Id. V, 4). Nos haec omnia
vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi
eis quibus est adhuc utilis servitus: ideoque utiliter esse latam,
quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege
coercendi erant, poenarum scilicet istarum quae videri abstultis
possunt, minis atque terroribus; a quibus gratia Christi cum
liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae
charitati, non servire timori Legis, invitat. Ipsa est gratia, id
est, beneficium quod non intelligunt sibi venisse divinitus, qui adhuc
esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus objurgat tanquam
infideles, quia a servitute, cui certo tempore justissima Dei
dispositione subjecti erant, jam per Dominum nostrum Jesum se
liberatos esse non credunt. Hinc est illud ejusdem apostoli: Lex
enim paedagogus noster erat in Christo (Id. III, 24). Ille
igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea
quem diligerent. In quibus tamen Legis praeceptis atque mandatis,
quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel
circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est, tanta mysteria
continentur, ut omnis pius intelligat nihil esse perniciosius, quam
quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem
salubrius, quam spiritu revelari. Inde est: Littera occidit,
spiritus autem vivificat . Inde est: Idipsum velamen in lectione
Veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo
evacuatur. Evacuatur namque in Christo, non Vetus Testamentum,
sed velamen ejus; ut per Christum intelligatur, et quasi denudetur,
quod sine Christo obscurum atque adopertum est. Statim quippe idem
apostolus subjicit: Cum autem transieris ad Christum, auferetur
velamen (II Cor. III, 6, 14, 16). Non enim ait,
Auferetur Lex; aut, Testamentum Vetus. Non igitur per Domini
gratiam, tanquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt; sed tegmen
potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis qui studiose
ac pie, non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum
requirunt, demonstranturque sedulo et ordo rerum, et causae factorum
atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia,
ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta
secreta, ut omnia quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant
fateri, qui haec volunt ante condemnare, quam discere.
|
|