|
11. Tres scripturarum quarumque differentiae. Ecclesia catholica
erroris secundum ullum modum ex praedictis redargui non potest in
Veteris Testamenti lectione. Quae cum ita sint, audi etiam earumdem
scripturarum totidem conditiones et differentias. Nam necesse est
totidem occurrant. Aut enim utiliter scripsit quispiam, et non
utiliter ab aliquo intelligitur: aut utrumque inutiliter fit: aut
utiliter intelligit lector, cum ille contra, qui legitur,
scripserit. Horum trium primum non improbo, ultimum non curo. Nam
neque possum reprehendere hominem qui nulla sua culpa male intellectus
est; nec moleste habere quemquam legi, qui verum non viderit, cum
obesse legentibus nihil videam. Unum igitur genus est probatissimum,
et quasi purgatissimum, cum et bona scripta sunt, et in bonam partem
accipiuntur a legentibus. Id quoque tamen adhuc in duo dividitur; non
enim penitus excludit errorem. Nam evenit plerumque, ut cum bene
senserit scriptor, bene etiam lector sentiat; sed aliud quam ille, et
saepe melius, saepe inferius, utiliter tamen. Cum autem et hoc
sentimus quod ille quem legimus, et id est vitae bene agendae
accommodatissimum, cumulatissime sese habet veritas, nec aliunde
aperitur falsitatis locus. Quod genus cum de rebus obscurissimis
lectio est, rarissimum omnino est; neque id, mea sententia, liquido
sciri, sed tantummodo credi potest. Quibus enim argumentis absentis
vel mortui hominis voluntatem ita colligam, ut de illa jurare possim;
cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si
malus non esset, officiosissime absconderet? Illud autem nihil ad rem
cognoscendam valere arbitror, qualis fuerit ille qui scripsit:
honestissime tamen bonus creditur, cujus litteris generi humano
posteritatique consultum est.
12. Quamobrem vellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant
Ecclesiae catholicae, quem putant, errorem. Si in primo, grave
omnino crimen: sed defensionem longinquam non requirit; satis est enim
negare ita nos intelligere, ut illi, cum invehuntur, existimant. Si
in secundo, non minus grave est: sed eadem voce refellentur. Si in
tertio, nullum crimen est. Age, ac deinde Scripturas ipsas
considera. Quid enim libris objiciunt Veteris, quod dicitur,
Testamenti? Numquidnam quod boni sunt, sed male intelliguntur a
nobis? At eos ipsi non accipiunt. An quia nec boni sunt, nec bene
accipiuntur? At hoc superior defensio satis expugnat. An illud
dicent: Quamvis bene a vobis accipiantur, mali sunt tamen? Quid est
aliud vivos, cum quibus res agitur, adversarios absolvere, atque olim
mortuos, cum quibus nulla contentio est, accusare? Ego quidem illos
viros et omnia utiliter memoriae mandasse, et magnos ac divinos
fuisse, et illam legem Dei jussu ac voluntate promulgatam esse et
conditam credo: et id, quanquam perpauca ejus generis librorum sciam,
persuadere tamen facile possum, si mihi aequus et minime pertinax
animus adhibeatur; atque id faciam, cum copia nobis data fuerit
benevolarum aurium ac mentis tuae: sed hoc cum potero; nunc autem
nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non
fuisse?
|
|