|
Totus fere hic liber cum nomine Augustini in Decreta per Gratianum,
et in Sententias per Petrum Lombardum translatus est. Eumdem postea
citarunt et Augustino tribuerunt Petrus Blesensis in libris de
Confessione ac de Poenitentia, Vincentius Bellovacensis in Speculo
morali, lib. 3, parte 10, dist. 12; Thomas Aquinas in
Summa theologica, et alii deinceps. Supposititium tamen credit
Trithemius lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, quoniam, ait,
capite 17 Augustinus ipse allegatur. Reclamat Martinus Navarrus,
tom. 2, Comment. in dist. 5 de Poenitentia, et dicit
existimandum potius, illam partem, qua citatur Augustinus, ex
annotatione viri alicujus docti ad marginem adscripta, migrasse in
textum, quam propterea negandum esse Augustini librum optimum, tot
saeculis ei tributum. Navarri conjecturam juvant libri veteres per nos
inspecti, qui eo loci nomen saltem Augustini praetereunt: sed illud
tamen et postulat sensus, et legit reipsa Gratianus. Verum, de hoc
loco quidquid tandem putetur, alia undique suppetunt argumenta, quae
clamitant hoc opus non esse Augustini. Quaedam in Critico
Augustiniano collegit Bernardus Vindingus, et adversus quemdam, ut
ait, recentem, nec malum alioqui theologum, qui stilo et doctrina
totum Augustinianum esse, adeoque stulte ipsi hoc negatum ab Erasmo
et aliis doctoribus contendebat, opposuit: scilicet phrases ab
Augustino alienas cap. 3: Naaman per aquam perdidit lepram. Cap
4: Petrus Dominum negavit, et a se amicos Christi excommunicavit.
Eodem cap. 4, et 6, ac 7: Poenam promittere. Cap. 9: Ad
Deum anxiari. Ibidem: Meliori quam potest confiteatur. Cap.
17: Oportet peccatorem ut in poenitentia fructificet. In
Scripturis exponendis auctorem neque Augustini solertiam habere
ostendit, neque cum illo consensionem. Nam cap. 5: Quod omnibus,
ait, promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat:
|
“Qui me
confessus fuerit coram hominibus,”
|
|
id est, omnis quantumcumque et
quotiescumque peccator, cujuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos;
|
“confitebor et ego eum coram Patre meo.”
|
|
Cap. 9: Totum hominem
sanavit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate et animam ab omni
contagione liberavit. Cap. 11: In Petro et Joanne et Jacobo et
patre et matre puellae (Luc. VIII, 51) figuraliter
continentur sacerdotes Ecclesiae. Lacrymis matris viduae, Marthae
et Mariae ac turbae Judaeorum docemur, inquit, publice peccantibus
non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum, etc. Cap. 14:
Omnis ista varietas confitenda est, si peccavit in loco sacro, aut
cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus dominorum et aliorum
multorum; si in tempore orationi constituto, aut in festivitate
sanctorum, et in tempore jejunii, etc. Si quis cadit in avaritiam,
etiam castitatem minoravit. Praeterea, insinuatur capite 6 bonum
quemque ante Christi adventum inferis detentum fuisse, Augustino,
lib. 12 de Genesi ad litteram, capp. 33 et 34, ea de re
dissentiente aut certe ambigente; et memorantur capite 8 acta sancti
Andreae, longe post Augustinum secundum eruditos vulgari coepta.
Librum emendavimus ad codices Mss. Augustinensium majoris conventus
Parisiensis, ad Cisterciensem, ad Vaticanum, necnon ad Gratiani
et Lombardi Collectanea. In Mss. inscribitur de Vera et Falsa
Poenitentia; omisso ad Christi devotam. Et ad finem in iis
habetur, Explicit de Confessione.
|
|