CAPUT IX.

23. Poenitentia quae sterilis, quae utilis. Ne dimidiata sit. Sine amore Dei nemo invenit gratiam. Sed quoniam poenitentia non omnis est bona, dicamus aliqua quae separant veram a falsa, sterilem a fructifera. Sunt enim quos peccasse poenitet propter praesentia supplicia. Displicent enim latroni peccata, quando operantur poenam. Deficit vindicta; revertitur ad crimina. Ista poenitentia non ex fide procedens, nec charitate vel unitate, sterilis manet et sine misericordia. Haec non purgat conscientiam, nec lavat crimina. In hac nulla est spes veniae, nulla exspectatio indulgentiae. Huic concordant qui confitentur inviti, non amore boni, sed ut fugiant damnum vel incommodum saeculi. Serviunt mundo quem amant, quaerunt suam gloriam quam anhelant, recipiunt mercedem quam exspectant. Si quis tali poenitentia securus exstiterit, et ad veram de ista non contenderit, deceptus et miser aeternaliter peribit. Utilis ergo erit poenitentia, si sit spontanea; Dominum quaerens quem amisis e doleat, ad illum anxians praeter quem non est vita.

24. Sunt plures quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam in quibus delectentur: non animadvertentes Dominum simul surdum et mutum a daemonio liberasse (Matth. XII, 22): per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habenti septem daemonia, proficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem autem ab alio ejiciens (Luc. VIII, 30), neminem reliquit ex omnibus qui liberatum possideret: ostendens quod si etiam peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Laudatus est enim Dominus, quando ejecto daemonio locutus est mutus. Nunquam aliquem sanavit, quem omnino non liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et ejus corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit: indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine orto in anima et in corpore. Scio enim Deum inimicum omni criminoso: quomodo ergo qui crimen reservat, de alio reciperet veniam? Sine amore Dei consequeretur indulgentiam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est dimidiam sperare veniam. Jam enim foret sine poenitentia invenire gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi puritatem, poenitentem conatur adducere. Recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet quod abluat saltem lacrymis mentis. Sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare. Sed sciat se culpabiliter esse durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati lacrymis non ostendit. Non itaque est ut quis excuset se quod non habet fontem lacrymarum, qui lacrymis ostendit dolorem temporalium rerum.