CAPUT X.

25. Confitendi ore proprio praeceptum. Misericordiam habet cum justitia. Sacerdotum potestas. Quibus ad sacras confessiones utendum. De confessione non sacerdoti. Quem igitur poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat: repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus (Luc. XVII, 14): docens corporali praesentia confitenda peccata, non per nuntium, non per scriptum manifestanda. Dixit enim, Ora monstrate; et omnes, non unus pro omnibus. Non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum (Levit. XIV, 2): sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis: ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut neminem poeniteret in occulto. In hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam vincit timore Dei offensi, fit venia criminis: fit enim per confessionem veniale, quod criminale erat in operatione; et si non statim purgatur, fit tamen veniale , quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei denegavit. Deus enim qui misericors est et justus, sicut conservat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim est misericordiae, peccanti peccata dimittere. Sed oportet ut justus misereatur juste. Oportet enim ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico justitia, sed misericordia. Justitia enim sola damnat. Sed dignus est misericordia, qui spirituali labore petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam. Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet quod quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus jam possunt proficere, plus confitentibus parcere: quibus enim remittunt, remittit Deus: Lazarum enim de monumento jam suscitatum obtulit Dominus discipulis solvendum (Joan. XI, 44), per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim, Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVIII, 18): hoc est, Ego Deus; et omnes ordines coelestis militiae, et omnes sancti in mea gloria laudant vobiscum, et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit, Quos putatis ligare et solvere; sed, in quos exercetis opus justitiae aut misericordiae. Alia autem opera vestra in peccatores non cognosco. Quare qui confiteri vult peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere: ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit, quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus nec tempus offert. Et si ille cui confitebitur potestatem solvendi non habet, fit tamen dignus venia, ex desiderio sacerdotis, qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus, antequam ad cos pervenirent (Luc. XVII, 14). Unde patet Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti: sed dum quaerunt et antequam perveniant ad eos, moriuntur. Sed Dei misericordia est ubique, qui et justis novit parcere, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Qui igitur omnino confitetur sacerdoti, meliori quam potest confiteatur.