CAPUT XI.

26. Privata confessio quando sufficiat. Publica quando requiratur, et unde ei meritum. Si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiae principis pauci interfuerunt qui viderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam civitatis delata, nondum extra domum in notitiam deportata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Joanne et Jacobo et patre et matre puellae (Luc. VIII, 51), in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, animadvertendum est quomodo suscitavit. Flebat autem turba post filium viduae; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et turba quae Mariam fuerat secuta, lacrymis Mariae admonita (Joan. XI, 39): in quo docemur publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Sic itaque mortuus jaceat, sicque se mortuum ostendat, publice mortem suam praedicando, publice fructus poenitentiae ostendendo, ut turba ploret amissum, et defleat quem dolet mortuum. Istis lacrymis movebitur Dominus, qui reddet matri unicum filium suum (Luc. VII, 12). Si minus perseveraverit, si se mortuum per fructus poenitentiae non declaraverit; tanto plus oportet addere, unde lacrymas excitet , non solum Marthae, sed etiam Mariae. Tantum se affligat, tantum se dolere et se mortuum sentire ostendat, ut audientes et contemplantes plorando orent veniam, quorum fletum imitetur Ecclesia. Qui enim multos offendit peccando, placare multos oportet satisfaciendo: ut Ecclesia prius offensa per culpam, in conversione flectatur in misericordiam, orans pro ipso quem defunctum dolebat, unde Deus flectetur ad veniam, qui prius adhibuit misericordiam.