|
27. Extra Ecclesiam non valet poenitentia. Laboret itaque
poenitens in Ecclesia esse, et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi
enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori, sua
opitulatione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui.
Credendum est enim, et pietas fidei expostulat credere, quod omnes
eleemosynae totius Ecclesiae et orationes et opera justitiae et
misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem
suam. Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas
Ecclesiae. Ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate
Ecclesiae divisos. Judas enim poenitens ivit ad Pharisaeos,
reliquit Apostolos: nihil invenit auxilii, nisi augmentum
desperationis. Dixerunt enim, Quid ad nos? tu videris (Matth.
XXVII, 4). Si peccasti, tibi sit: non tibi succurrimus, non
peccata tua charitative suscipimus, non comportanda promittimus, non
qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui
nec opera sequimur justitiae? Isset ad fratres ; isset ad illos qui
oraverant pro socru Petri febricitante (Marc. I, 30), qui
Chananaeam improbam misericordissime obtulerant (Matth. XV,
23): interrogasset Petrum pro se lacrymas effundentem (Luc.
XXII, 62): non fugisset Mariam et Martham, quae vitam
Lazaro impetraverant (Joan. XI, 1); non turbam plorantem,
quae unicum filium acquisierat viduae (Luc. VII, 12). Ivit
ad divisos; et divisus periit. Hanc unitatem omnis boni sensit
operatricem qui dixit, Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos
(Cant. VIII, 11). Nisi enim in Ecclesia universali populos
se continentes cognosceret, se vineam non praesumeret. Scit enim et
experimento cognoscit, utpote qui pro omnium salute laboraverat, se
absque auxilio Ecclesiae stare non posse. Non enim est parvum, cum
omne bonum succurrit, sive in coelo, sive in terra constitutum. Hoc
amittens per excommunicationem, nisi recuperet per sanctae matris
unitatem vel pietatem, quomodo unquam poterit digne poenitere?
Quomodo Deum benevolum poterit invenire, qui ejus sanctissimam
sponsam et matrem et filiam et sororem non dubitavit offendere, et ejus
auxilium omnino contemnere?
|
|