|
29. Quae deflenda et confitenda, ubi de circumstantiis peccatorum.
Qui peccans in uno fiat omnium reus. Consideret qualitatem criminis,
in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et
quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici
exsecutione. Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam
sui status aut officii, et secundum modum meretricis, et in modo
operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit. Si in loco sacro,
aut cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus dominorum et aliorum
multorum; si in tempore orationi constituto, aut in festivitate
sanctorum, et in tempore jejunii: consideret quantum perseveraverit,
et defleat quod perseveranter peccaverit, et quanta victus fuerit
impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur sed ultro se
offerunt peccato: nec exspectant tentationem, sed praeveniunt
voluntatem, et pertractant secum quam multiplici actione vitii
delectabiliter peccent. Omnis ista varietas confitenda est et
deflenda; ut cum cognoverit quod peccatum est multum, cito inveniat
Deum propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat se cujus
fuerit aetatis, cujus sapientiae, cujus ordinis, et statum omnem
alterius non peccantis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum
criminis: purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, defleat virtutem
qua interim caruit. Dolendum est enim, et dolore purgandum, non
solum quia peccavit, sed etiam quod se virtute privavit qua interim
caruit. Nam licet speret se consecuturum veniam, dolere tamen potest
quia non promeruit unde remunerari confidat. Anxietur et doleat quod
modo effugiens de praeteritis poenam, miser non inde exspectet
gloriam: cujus omne tempus quoniam brevissimum est, debuit
decertavisse ad consequendum praemium. Defleat etiam quoniam in uno
offendens, factus est omnium reus. Ingratus enim exstitit, qui
plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque
peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam
plus peccavit, quia omni bono abundavit. Etiam alio modo offendens in
uno, reus est omnium: quia omnis virtus detrimentum patitur ab uno
vitio. Nam si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit, et
castitatem minoravit. Amore enim pecuniae vel violaret castitatem,
vel saltem minus amaret. Si enim propter Deum tanta adhuc castitas
inest, ut nolit eam perdere: saltem minori gaudio, minori affectu
tuetur eam, ubi videt inde procedere damnum pecuniae. Sicque et in
aliis quae etiamsi non expellantur, tamen per conceptionem unius vitii
vel satis vel parum minuuntur, vel intensione deteriorantur: unde
omnis virtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia
est petenda. Animadvertere etiam oportet, et animadvertendo deflere
animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, vel ereptam in malo
confirmavit: etiam quod exemplum exstitit mali in operatione sui
criminis, cui magis profuisset, si aliis fuisset causa conversionis.
Gemat itaque aliorum vitam in sua corruptam, vel incorruptam non
conservatam , et commodum proximi quod dedisset exemplo boni. Doleat
de tristitia, quam peccando bonis intulit, et de laetitia quam eis non
adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit; sed quam
injuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam
Veritatis sententiam, Non potestis duobus dominis servire (Matth.
VI, 24). Timeat ergo, ne omnia bona quae fecit, dum in uno
peccato perseveraverit, ex contaminatione mali perdiderit: ut qui
servivit diabolo per crimen, Dei quam obtulit amiserit servitutem .
Pium est tamen credere, ut recepta Dei gratia, quae in eo destruit
mala priora, etiam remuneret bona: ut cum destruxerit quod suum non
invenit, amet et diligat bonum quod etiam in peccante plantavit.
|
|