CAPUT XV.

30. Poenitens qualiter affectus esse debeat. Non confiteri dimidiate uni, dimidiate alteri. Ab altari se sequestrare. A ludis se cohibere. Poenitentiae fructus. In omnibus dolens, aut saeculum derelinquat, aut saltem illa quae sine admixtione mali non sunt administrata, ut mercatura, militia; et alia quae utentibus sunt nociva, ut administrationes saecularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia. Ponat se omnino in potestate judicis, in judicio sa cerdotis, nihil sibi reservans sui, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quaecumque faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam ut Deus. Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de venia, quam omnibus modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis, qui in libertate arbitrii commisit illicita. Semper offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione. Tunc quod offert securus offerat. Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus: sed prius ad Abel dicit, quam ad munera. Sumens enim mentem quam cognovit humilem ac puram, remuneravit ejus largitatis munera. Ad Cain vero non respexit, nec ad munera ejus (Gen. IV, 4, 5). Mentem enim ejus quam viderat, quoniam non cognovit humilem, ejus munera non recepit. In judicio itaque cordis consideranda est eleemosyna tribuentis. Nec jam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus quae habuerat minutis larga (Luc. XXI, 2), plus omnibus misit. Qui igitur vult peccata sua redimere temporalium oblatione, caveat ut prius mentem offerat.

31. Cautus sit poenitens ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus velit manifestare. Quidam enim uni celant, quae alii manifestanda reservant: quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta totam putant pervenire . Caveat praeterea quem vera delectat poenitentia, non prius ad Domini corpus accedat, quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione tremendum Dei judicium cogitet, ubi magis terribilis sententia peccantes separabit in ignem. Gemat quod nondum audet sumere quem multum desiderabat cibum salutarem. Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes, et in libertatem servantes. Cohibeat se praeterea a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi gratiam remissionis. Nam Dina si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non fuisset (Gen. XXXIV, 1). Tanto igitur magis sibi caveat et cohibeat se anima quae saepe vel semel rapta est et corrupta: timeat jam docta experimento, quod ignorat virgo. Eligat quem imitetur, non sequatur quem animus suus damnat: se enim judicat, qui fructus poenitentiae non habentem a se non elongat; laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat. Quaerat fructus dignos, etsi non dignos poenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum fructus, qui non sufficiunt poenitentibus. Poenitentia enim graviores expostulat fructus, ut sic pacetur Ecclesia; ut pacata dolore et gemitibus, mortuis impetret vitam.