|
32. Excusationes futiles in peccatis. Conditio aut natura. Dei
ordinatio. Gratiae defectus, aut efficacia divinae voluntatis. Qui
Deus peccatum nolit, nec tamen cohibeat. Quid homini praestet ut
gratiam servet. Sentiat culpam suam esse, nec velit se excusare, ne
augeat crimen, ut Adam, cui non sufficiebat peccasse; sed ampliavit
crimen culpando uxorem, et culpam transferens in auctorem. Istud
peccatum multoties incurritur, sed neglectum ignoratur. Non itaque
peccantes dicamus, Non aliud potui, cum me constitui furem, quia
Deus fecit me pauperem. Nec mirum si deditus sum fornicationi, quia
talis creatus sum naturae et fragilitatis: fragilitas enim, non
voluntas, cogit me committere criminalia. Errat enim qui sic
fallitur. Natura enim talis est, ut possit quisque resistere malo,
cui se subjicit ex arbitrio. Sunt autem qui defendunt culpam in Dei
providentia, reputantes Dei ordinationi et necessitati, quod relictum
est voluntati et arbitrii libertati. Scivit enim Deus quid facturus
esset qui peccavit: sed non ordinavit peccatum, qui nullum relinquit
impunitum. Ordinavit poenam amantibus culpam. Ignis enim opus est
justitiae, non misericordiae, ut habeant unde doleant, qui gaudere
non amant. Non ordinavit peccare, qui peccatum voluit curare ; sed
permisit libertati, quod peccator donavit necessitati. Si enim non
posset peccare, unde deberet qui totus est justitia eum remunerare?
Ideo enim non sanctificat animalia muta, quia nulla possunt committere
crimina. Angeli quoque qui perstiterunt, si liberi non fuissent,
unde coronarentur? Potuerunt enim peccare, quorum similes
ceciderunt. Licet misericorditer cuncta crearet , justitiam tamen in
misericordia qui justus est custodire oportuit. Sed dicit qui non
sentit culpam suam. Nihil boni possum habere, nisi inspirante
gratia; nihil enim sine ea possum facere. Si ipse itaque me non
conservat, ego qui ex me nihil possum, quam habeo culpam? Si ego
sine eo possem vitare crimen, me sentirem culpabilem. Adhuc, Omnia
quaecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra: quid itaque
culpae in me est, si non vult salvare? Multum, inquam Licet enim
nihil consequi possis sine misericordia illa quam repellis; potes tamen
libere tenere gratiam, quam retinendo potes, si tamen placeat,
evitare culpam. Deus enim qui semel incoepit benefacere, nisi, quod
omnino nostrum est, derelinquamus ejus beneficium, qui pius est
inspirando, cogitur ex necessitate justae misericordiae neminem prius
posse relinquere. Non enim sui est relinquere, nisi relinquentem.
Idcirco enim culpa nostra est, quia fugamus gratiam quam possumus
habere perpetuam: semper invita recedit, et nunquam aliquem spontanea
deserit. Cui tamen sententiae non contradicit, sed omnia quaecumque
voluit fecit. Creavit enim quidquid voluit, nec plus creavit quam
voluit. Vult tamen in unoquoque bonum, et in nullo malum: sed sic
vult, ut homo quem non vult peccare, non desit esse homo. Non tamen
vult ita hominem non peccare, ut eum velit bovem statuere: non enim
haberet quem remuneraret, nec cui fulgorem suae claritatis infunderet,
nec quem cohaeredem statueret, nec in quo imaginem et similitudinem
suam inveniret. Nec illius, qui totus est justitia, fuit aliquem sic
formare, ut non posset peccare, nisi hoc promereretur in humana
libertate. Vult fieri bonos salvo utriusque esse, ut ipse remaneat
Deus, et ipse homo. Si enim formaret hominem sine libertate, contra
justitiam faceret quae Deus est: si auferret libertatem, humana
dignitas non remaneret. Voluit itaque non peccare hominem, sed
humanam naturam non amittere. Sic itaque pius est, qui nostram vult
salutem: et non est impotens, qui hoc vult salvo utriusque jure.
Justus enim est rex, et jus cujusque tueri oportet. Praesto enim
semper est gratia, quae nunquam deficit, nisi prius expulsa.
Continue et necessario quod suum est inspirat, si est qui recipiat:
et expulsa revertitur per poenitentiam. Ut non pereat creatura, quam
pietate sua liberam creavit et libertate ditatam, in auxilium gratiae
retinendae, quae semper praecedit omnem creaturam, fecit ut libere
serviret. Ad hanc protegendam, ad hanc non expellendam addidit
Angelos et omnes spiritus beatos, addiditque omnes in aeterna vita
collocatos, addidit in carne vivos, et totam sanctam Ecclesiam
omnibus in omni suo bono succurrentem: et, quod maximum est, Filium
suum misit in auxilium, quem tanta pro nobis pati decrevit, et
interpellatorem constituit continuum, quem direxit ut inspirationem
suae pietatis (praeter quam nihil creavit, neminem salvavit) non
expellamus, non fugiamus, non fastidiamus, sed omnibus adjuvantibus
firmiter et cum gratiarum actione teneamus. Sic culpa nostra est, non
creaturarum in auxilium nobis tributarum, non auctoris nihil injuste,
sed pie volentis, et in omni voluntate sua omnipotentis. Qui itaque
in confessione ista animadvertit, aut saltem contra ista culpam suam
non defenderit, per poenitentiam consequetur veniam. Haec est vera
poenitentia, quae sic est fructifera: quam nobis concedat qui totus
est vera misericordia.
|
|