|
33. Poenitentia sera. Quae vera et quam rara. Nullus itaque
exspectet quando jam non potest peccare. Arbitrii enim quaerat
libertatem, ut delere possit commissa, non necessitatem. Qui itaque
prius a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed
quasi necessitate condemnat. Licet enim latro veniam meruisset in fine
de omni suo crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et
perseverandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est, qui tunc primum
in cruce Christum confessus est (Luc. XXIII, 43).
Poenitentia enim si in extremo vitae hiatu advenerit, sanat et liberat
in ablutione Baptismi: ita quod nec purgatorium sentiunt qui in fine
baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris Ecclesiae,
recepturi sunt multiplex bonum in vera beatitudine. Illi autem qui cum
potuerunt, nunquam converti voluerunt, confitentes cum jam peccare
nequeunt, non sic facile acquirunt quod volunt. Oportet enim
peccatorem, ut in poenitentia fructificet, ut mortuo vitam impetret.
Scriptum est enim, sine charitate neminem salvum esse (I Cor.
XIII, 2). Non itaque in solo timore vivit homo. Quem ergo
sero poenitet, oportet non solum timere Deum judicem, sed et justum
diligere: non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria. Debet enim
dolere de crimine, et de omni ejus praedicta varietate. Quod quoniam
vix licet, de ejus salute Augustinus potuit dubitare. Credo quod
ille qui dixit, Quacumque hora peccator ingemuerit et conversus
fuerit, vita vivet (Ezech. XXXIII, 12); dixit conversum,
non tantum versum vivere. Versum quidem puto qui dolet de crimine;
conversum, qui dolet de omni ejus quam exposuimus varietate. Vertitur
a peccato, qui jam vult dimittere peccatum: convertitur, qui jam
totus et omnino vertitur, qui jam non tantum poenas non timet , sed ad
bonum Deum festinat tendere. Quae conversio si contigerit alicui
etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam
vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de sero poenitente.
Quem enim morbus urget, et poena terret, ad veram vix veniet
satisfactionem, maxime cum filii quos illicite dilexit praesentes
sint, uxor et mundus ad se vocent. Multos solet serotina poenitentia
decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper potest etiam in
morte juvare quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei
fructifera poenitentia; inspirare eam potest quandocumque vult sua
misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex
justitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt et languentem
retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem
protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est cui Deus tunc
inspirat. Si quis est igitur qui veram tunc quaerat poenitentiam,
exspectet Dei clementiam , majorem sentiens Dei bonitatem sua
nequitia.
|
|