|
34. Igni purgationis obnoxia sera poenitentia. Poenae aeternae
justae. Sed etiamsi conversus vita vivat, et non moriatur: non tamen
promittimus quod evadat omnem poenam: nam prius purgandus est igne
purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic
autem ignis etsi aeternus non fuerit, miro tamen modo est gravis:
excellit enim omnem poenam quam unquam passus est aliquis in hac vita.
Nunquam in carne tanta inventa est poena (licet mirabilia passi sint
martyres tormenta, et multi nequiter iniqui), quanta saepe
sustinuerint supplicia. Studeat ergo sic quisque delicta corrigere,
ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam enim peccata
sunt, quae sunt mortalia, et in poenitentia fiunt venialia , non
tamen statim sanata. Saepe quidem aeger moreretur, nisi medicaretur,
nec statim sanatur: languet victurus, qui erat moriturus. Qui autem
impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur. Qui
enim impoenitens finitur, si semper viveret, semper peccaret; at Dei
est miserentis quod operatur finem peccantis: ob hoc etiam sine fine
torquetur. Quia nunquam ditatur virtute , semper plenus iniquitate,
semper sine charitate, torquetur sine fine. Omnia ista mala devitat
poenitentia, quae dolorem semper expetit in poena.
|
|