|
1. Poenitentiae utilitas. Errores temporis impugnantur. Qantum
sit appetenda gratia poenitentiae, omnis clamat auctoritas, omnis
bonorum vita conatur ostendere. Languores enim sanat, leprosos
curat, mortuos suscitat, sanitatem auget quam conservat; claudis
gressum, aridis copiam, caecis restituit visum; vitia fugat,
virtutes exornat, mentem munit et roborat, omnia sanat, omnia
redintegrat, omnia laetificat. Temperat successus, constringit
impetus, moderatur excessus . Ignorans se, per hanc se recognoscit;
quaerens se, per hanc se invenit. Haec est quae homines ad Angelos
ducit, et creaturam reddit Creatori. Ista ovem perditam monstravit
quaerenti (Luc. XV, 4), et decimam drachmam obtulit anxianti
(Ibid, 8). Haec dissipatorem filium ad patrem reduxit (Ibid,
11), et vulneratum a latronibus custodi curandum tradidit (Id.
X, 35). In hac omne bonum invenitur, per hanc omne bonum
conservatur. Fugat tenebras, inducit lucem, excoquit omnia, ipsa
ignis consumens.
2. Haec omnia, provida virago, sensisti, quae hoc tantum bonum
tenere dilexisti. Vix enim diligitur, quod omnino ignoratur. Super
hoc bonum innixa, fortis esse poteris ad omnia bona. Itaque
voluntatem tuam, quam super hoc bono cognovi , libenter adjuvo: et
suavem laborem super hac re, ut rogasti, desideranter suscipio,
sperans Dei adjutorium in tuo merito. Scio enim intentionem tuam
nunquam frustrandam, sed in omnibus quae desiderat ditandam. Nam cum
esses dives, pauperem te pro Christo reddidisti, et in anima dives
eris sancti commercii. Unde felix ego, si quid auxilii ad veras tuas
divitias adhibere potero. Tuae itaque trado dilectioni, quidquid de
poenitentia sentio, auctoritate patrum et illustratione sancti
Spiritus. Nec modo hujus temporis tantum impugnamus errores, sed
etiam de impugnatis per copiam rationum conamur tibi tradere dulcedinem
suavitatis: ut integritas tuae mentis, quae Deo dante omnes repulit
falsitates, super fugatis ratiocinando laetetur.
|
|