|
35. Poenitentiae etymon. Continue enim dolendum est de peccato,
quod declarat ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est, poenam
tenere: ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando.
Poena enim proprie dicitur laesio, quae punit et vindicat quod quisque
commisit. Ille poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse
dolet. Poenitentia itaque est vindicta semper puniens in se quod dolet
commisisse. Supradictis itaque modis requirat indulgentiam, qui dolet
de culpa. Non erubescat confiteri peccata peccatori. Si enim
sacerdos peccatum non haberet, erubescere posset qui peccata sua ei
manifestaret.
|
|