|
Confessarius qualis esse debeat. Quando ab officio amovendus, quando
restituendus. Romani pontificis auctoritas. Sacerdos itaque omnis
cui profertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo
eorum sit judicandus quae in alio judicare est promptus. Judicans enim
alium qui est judicandus, condemnat se ipsum. Cognoscat igitur se,
et purget in se quod alios videt sibi offerre. Caveat ut a se
projecerit quidquid in alio damnosum reprehenderit. Animadvertat quod
dicitur, Qui sine peccato est, primus in eam lapidem mittat (Joan.
VIII, 7). Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui
juste lapidem in eam projiceret. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum
cognosceret? Nullus enim erat sine peccato, in quo intelligitur omnes
crimine fuisse reos. Nam venialia semper remittebantur per
caerimonias. Si quod igitur peccatum in eis erat, criminale erat.
Deteriores itaque in hoc sunt sacerdotes se prius non aedificantes,
illis qui Dominum observabant insidiis. In hoc itaque patentissimum
est crimen sacerdotum, et ultra modum detestabile, qui non prius se
judicant, et alios alligant. Deberent enim in se timere crimen, quod
in aliis timuerunt, et detestabile esse senserunt illi, qui adeo caeci
erant, quod summam Sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod
illis patuit, quod tunc quisque vitavit, vitet sacerdos qui in hoc
errore pejor illis Judaeis exstitit. Caveat spiritualis judex, ut
sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae.
Oportet ut sciat cognoscere quid debet judicare. Judiciaria enim
potestas hoc postulat, ut quod debet judicare , discernat. Diligens
igitur inquisitor, subtilis investigator, sapienter et quasi astute
interroget a peccatore quod forsitan ignoret, vel verecundia velit
occultare. Cognito itaque crimine, varietates ejus non dubitet
investigare, et locum, et tempus, et caetera quae supra diximus in
exponendo eorum qualitates. Quibus cognitis adsit benevolus, paratus
erigere, et secum onus portare. Habeat dulcedinem in affectione,
pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate. Adjuvet
confitentem orando, eleemosynas dando, et caetera bona pro eo
faciendo. Semper eum juvet leniendo, consolando, spem promittendo,
et cum opus fuerit etiam increpando: doceat loquendo, instruat
operando. Sit particeps laboris, qui particeps vult fieri
consolationis : doceat perseverantiam. Caveat ne corruat, ne juste
perdat potestatem judiciariam. Licet enim poenitentia ei possit
acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam.
Licet enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis
sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas; non est tamen necesse,
ut hoc omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur enim
auctoritas quae concedit, et quasi imperat. Invenitur et alia quae
minime concedit, sed vetat. Quae Scripturae non repugnant, sed
concordant, si tempus et locus et modus poenitentiae pacem adhibeant.
Cum enim tot sint qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate
defendant, et quasi ausum peccandi sibi faciant, rescindenda est spes
ista. Si vero locus est ubi ista non eveniant, restitui possunt qui
peccant. Itaque pontifex justus atque discretus non cogitur sacerdotes
suos semper abjicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a
Romano pontifice.
37. Ex supra dictis itaque apparet, quod poenitentia omnibus utilis
est, nec spem auferens, nec temeritatem concedens, sed digne et vere
suscepta, promittit non solum indulgentiam, sed certa praemia. Haec
scribimus tibi, studiosa veritatis et amatrix certitudinis, de vera
poenitentia, veram a falsa separantes. Quam nobis det experimento
cognoscere, et ejus usque in finem dulcedinem sentire, qui tibi
illustratione sui luminis praerogativam contulit bonitatis, et in ipso
stabilitatis, in odorem suavitatis. Amen.
|
|