CAPUT II.

3. Poenitentia sit ex fide. Poenitentiae indulgentia peccata non auget, sed arcet. Si fides fundamentum est poenitentiae, praeter quam nihil est quod bonum sit; appetenda est poenitentia, quam constat in fide fundatam. Non enim potest arbor bona fructus malos facere (Matth. VII, 18). Poenitentia itaque quae ex fide non procedit, utilis non est. Oportet autem credi remedium poenitentiae a Salvatore concedi. Si enim omnis poenitentia peccatoribus sterilis esset, nequaquam ad poenitentiam revocarentur Christi interfectores, quam praedicavit Dominus mitis et mansuetus, et ejus Praecursor: dixit enim, Fructus facite dignos poenitentiae (Id. III, 8); ostendens poenitentiam non sterilem, sed dignam fructificare. Qui enim dixit, Malo misericordiam quam sacrificium (Osee VI, 6), non exspectabat mortem peccatoris, sed ut conversus viveret (Ezech. XVIII, 23). Quis autem converti potest ut vivat, nisi qui erat in regione longinqua? In iniquitatibus se meminit conceptum David, et in delictis a matre sua genitum (Psal. L, 7), cui Dominus testimonium perhibet, Inveni hominem secundum cor meum (Act. XIII, 22). Hic idem a Domino laudatus, praesumens de Domino dicit, Propitius eris peccato meo, multum est enim (Psal. XXIV, 11): non quia multum erat, sed quia David multum reputabat, sicut qui jam inde satur erat et fastidiosus. Non enim laborat exonerari peccato, cui non videtur nimium. Quomodo ergo multum videretur, si adhuc in illo delectaretur? Quomodo rogaret perdere, nisi doleret habere? Si enim non doleret habere, gauderet commisisse. Scimus quia delevit Deus peccatum David; aut quia dolebat peccasse, aut quia gemebat, et stratum suum lacrymis rigabat, et tanquam panem cinerem manducabat. Si autem gauderet, non magnum, sed parvum peccatum suum diceret.

4. Falluntur itaque, qui objicientes poenitentiam Apostolo, et eum irridentes dicunt contra eum, Peccabimus, ut gratia abundet (Rom. VI, 1)? Dicebat, Convertimini per poenitentiam, sperate de venia, etiamsi maxima sit iniquitas: ubi abundavit peccatum, abundavit gratia (Id. V, 20): nullum peccatum poterit remanere ante poenitentiam. Praedicat enim converti. Sed unde se converteret aliquis, cui primus status placeret? Qui itaque convertitur, necessario dolet habere, quod gaudet perdere. Poenitentia itaque acquirit indulgentiam, sine qua nemo perveniet ad veniam. Si enim sine ea anima salvaretur, non diceretur, Peccasti, quiesce. Cur enim quiesceret, nisi quia malum est, si peccaret? Quomodo diligi et non odio haberi potest, quod retentum damnat, et fugatum salvat? Qui nunc ergo quiescit, dolere oportet quod non prius quievit. Sicque salvatur, quia dolet; sicque liberatur, quia poenitet. Ex dolore enim dictum est, Peccavi, quid faciam tibi (Job VII, 20)? Quasi diceret, Adeo doleo me peccasse, quod mihi tam grave est, quod non velim contra me te non vindicare. Quaero enim in me quid supplicii possim excogitare, quod tibi possit sufficere. Nihil mihi grave, si me a peccato potest liberare. Relinquitur ergo poenitere, volentibus veniam invenire.