|
5. Error credentium poenitentiam post Baptismum cassam esse.
Abutitur Apostoli loco. Confutatur ipsis Apostoli gestis.
Apostoli locus intelligendus de Baptismo. Poenitentiae utilitas post
Baptismum, Christi parabolis designata. Sunt autem qui credunt
usque ad Baptismum poenitentiam proficere (namque Syrus erat
Naaman, qui per aquam perdidit lepram [IV Reg. V, 20]),
sed postea peccantibus cassam perseverare. Gaudent enim
singularitate, arrogantes ex hoc quod non habent, jactantes se mundos
esse, utpote quasi nihil post Baptismum commiserint unde jure dolere
possint. Hi sinistre omnia intelligentes, vires ex sanctorum
auctoritate sumentes, et sequentes patrem mendacii, mendaciter
exponunt quod concordat veritati. Legunt enim in Apostolo quod
intelligere nolunt, Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, et
gustaverunt donum coeleste, et participes effecti sunt Spiritus
sancti, et gustaverunt bonum verbi Dei, virtutesque saeculi futuri,
iterum renovari per poenitentiam, rursum crucifigentes Filium Dei,
et ostentui habentes (Hebr. VI, 4-6).
6. Sed si superbia non excaecasset, viderent Apostolum non ita esse
destructorem sui laboris atque sui gaudii. Quos enim per Epistolas
correxit, nisi qui post Baptismum ceciderant, et in peccato ipso
perseverabant? Gentiles enim visitabat corporali praesentia,
rationibus et miraculis eos confortans. Quomodo scriberet
infidelibus, ipsis eidem multipliciter contradicentibus? Hunc
lapidabant, virgis caedebant; et eis scriberet ut se corrigerent?
Cur autem correctionem infidelibus indiceret, si de eorum salute
desperaret? Quomodo scriberet, qui scienter et necessario nihil
omnino proficeret? Si non possent renovari per poenitentiam, cur
praedicaret eam? Praeterea Corinthium excommunicavit paulo post
Baptismum peccantem, et fornicationem gentium superantem: quomodo
reciperet poenitentem, si sic contra suum praedicaret praeceptum?
7. Sed de Baptismo hoc intellexit. Dixit enim eos renovari per
poenitentiam impossibile esse, ut rursum crucifigant Filium Dei, et
ostentui habeant, id est, ut iterum baptizentur. Qui enim
baptizatur, mortem crucis et sepulturam Christi repraesentat in
immersione sua (Rom. VI, 3): in signo enim crucis quisque in
aqua submergitur, et submersus sepultus ostenditur. Non enim qui
prolapsi sunt, per iteratum Baptismum consequi veniam poterunt.
Sicut enim semel Christus crucifixus est, sic Baptismus iterandus
non est. Una enim morte sua omnes redemit, ut amplius mori non
oporteat. Quod videns Ecclesia, intellexit non iterandum
Baptismum.
8. Per fructus itaque poenitentiae, baptizatis adhibetur spes
veniae. Nam filius erat, qui recesserat a patre in regionem
longinquam: susceptus a patre per poenitentiam confitentem dixit ei,
Jam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21): non enim
ista a te didici, ista apud te reperi. Hunc suscepit paterfamilias,
et stola et annulo induit. Stola donavit eum, quia in eo integritatem
charitatis restauravit; atque annulum in manu posuit, quia eum ex fide
fecit operari, et per Spiritus sancti dona eum subarrhavit: et etiam
calceamenta pedum reddidit, quia Ecclesiam ejus praedicatione
ditavit. In cujus convivio occisus est vitulus saginatus; quia in quo
habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II,
9), illi factus est cibus: per hoc ostendens etiam sacramenta
Dominici corporis per poenitentiam et confessionem reddi peccatoribus
baptizatis. Si enim aliter esset, Petrus post Domini ascensionem
caput Ecclesiae non persuasisset Simoni in emptione Spiritus sancti
spem habenti, ut poenitentiam sumeret inde, cui pecuniam dicaverat in
maledictionem (Act. VIII, 22). Ille quoque qui incidit in
latrones, ab Jerusalem descendebat, non in Aegyptum ad tenebras,
non ad Idumaeos sanguineos et pulvere aspersos, sed ad Jericho: qui
incidit in latrones, non habitaverat cum eis. Sed licet inciderit qui
prius latro non erat, non est relictus a Samaritano; sed adjutus ab
eo et cura refectus (Luc. X, 30-36). Quod non fuisset, si
solis non baptizatis spem veniae reliquisset. Amicus vocatus est
Lazarus, et postea mortuus, fetidus resuscitatus est et quatriduanus
(Joan. XI, 11-44): ostendens, quantumcumque peccet homo,
etiam postquam fuerit amicus Dei, vivere poterit ejus spiritus; sed
valido Dei clamore et multorum fletu foras a peccato vocabitur. Prius
tolletur lapis desuper ab ipso; quia cordis duritiam projiciet ex
animo, quam tollent intercessores et praedicatores labore suo. Filiam
Abrahae quam alligabat satanas, solvit Dominus reclamantibus licet
Judaeis: haec filia erat et ligata, et soluta in sabbato (Luc.
XIII, 16).
|
|