CAPUT IV.

9. Peccatum in Spiritum sanctum male intelligunt de solis baptizatorum peccatis. Quid sit. Nec melius capiunt peccatum ad mortem. Adhuc sunt qui clamant non esse remissionem peccatorum baptizatis per poenitentiam, dicentes peccatum in Patrem et Filium remitti, in Spiritum sanctum omnino non ignosci; putantes peccare in Patrem et Filium esse infidelium, et habere remissionem per Baptismum. Isti peccant absque Spiritu, quem non acceperunt: illi autem in Spiritum sanctum, quem acceperunt per Baptismum, qui ejus dona non retinent, et diaboli venena eligunt. Istos intelligunt nec hic, nec in futuro misericordiam consequi posse (Matth. XII, 32). Sed iste intellectus magis est erroris, quam sanctae fidei. Si enim per solum Baptisma, quod iterandum non est, fit peccatorum remissio: cur adderet Dominus, neque in futuro? Constat autem quaedam in futuro remitti, ubi non est operatio Baptismi. In futuro autem nemo baptizabitur, et a peccato liberabitur, Sicque falsa est interpretatio, quae remissionem concedit soli Baptismo. Non itaque soli infideles peccant iu Patrem et Filium, sed quicumque peccatum committunt. Sed soli peccant in Spiritum sanctum, qui impoenitentes existunt usque ad mortem. Spiritus enim sanctus, charitas est divinitatis, amor est genitoris et genitae Veritatis, qui suam gratiam nobis tribuit sui ipsius ārrham. Qui igitur peccat, et gratiam suam recuperare non amat, et nunquam curat ab eo diligi, qui totus est amor et charitas, nec ad eum tendit unde sumpsit arrham, in Spiritum sanctum peccat, et nunquam post mortem sicut nec vivens consequetur veniam: sicque nullus peccat in Spiritum sanctum, qui fugit ad ipsum. Si quis lectionis seriem, ubi hoc legitur, et verbi causam cogitaverit, etsi aliter intelligat, sinistre interpretantibus non concordat. Dicebant enim Judaei, In Beelzebub ejicit daemonia (Ibid., 24), opus Spiritus sancti attribuentes diabolicae potestati. Dixit ergo, Sunt peccata quae quoquo modo sunt ferenda, sunt blasphemiae consecuturae misericordiam; sed blasphemare Spiritum sanctum, ut incepistis, ducet vos ad mortem. Unde postea dixit, Non potest arbor mala fructus bonos facere: quasi dicat, Convenit vitae vestrae de Spiritu talia dicere: Arbor bona non potest fructus malos facere (Id. VII, 18). Consilium est, Convertimini, et in arborem bonam transite; nec jam poteritis de Spiritu sancto talia sentire.

10. Objiciunt aliud dictum sancti Joannis, Est peccatum non ad mortem, pro quo oret quis; est aliud ad mortem, pro quo non oret quis (I Joan. V, 16): quasi pro peccatis ante Baptismum sit orandum, pro aliis non. Falluntur qui sic intelligunt. Contrarius enim esset sibi ipsi, qui poenitentiam admonuit Ecclesiae Pergami (Apoc. II, 16). Sed sunt quaedam peccata venialia, quae oratione dominica quotidie solvuntur, cum dicitur, Et dimitte nobis

debita nostra (Matth. VI, 12): et haec, ut idem ait, non sunt ad mortem. Alia vero quae sunt ad mortem, non sic, sed per fructus poenitentiae solvuntur. Qui Petrum lacrymantem suscepit, remissionem non negavit baptizatis. Jam enim audierat, Tibi dabo claves regni coelorum (Id. XVI, 19), qui licet postea Dominum negaverit, et a se amicos Christi excommunicaverit, per poenitentiam et amaros fletus veniam recuperavit (Id. XXVI, 70-75). Aegrum se esse Dominus dicit, respiciens ad membra sibi unita. Quae membra sunt, qui per Baptismi sacramentum Deo uniti sunt. In quibus cum se aegrum commemorat, non ab hominibus peccata committi negat, quae quotidie per poenitentiam destruit.