CAPUT V.

11. Instant quod poenitentia non valeat iterata. Refelluntur. Ex Dei promissis. Ex Apostoli et Ecclesiae praxi. Peccatorum venia cur saepius necessaria. Desperatio Deo est contumeliosa. Desperare nec debet sacerdos. Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plus quam oportet; non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim: Etsi semel peccantibus post Baptismum valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim, Quis non semper peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem mali, si semper poenitentibus subvenit: et ei placere peccata, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Imo constat ei peccata multum displicere, qui semper praesto est ea destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conservaret, atque ut sua munera foveret. Semper destruit peccata quae invenit; ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit. Sumunt occasionem hypocritae isti ex factis Domini. Quem enim, inquiunt, caecum bis illuminavit? quem leprosum bis mundavit? quem mortuum bis suscitavit? Non Lazarum, quem prius dilexit, non filium viduae, quem misertus matri restituit: non filium dissipatorem legitur bis suscepisse, non filiam Abrahae bis a daemonio liberasse. In nulla persona iteravit factum, docens, ut aiunt, non saepe a Domino fieri remedium. Dixit multis, Vade, noli amplius peccare, ne quid deterius tibi contingat (Joan. VIII, 11): promittens poenam, non amplius veniam.

12. Quod autem multos caecos illuminaverit et diverso tempore, et multos debiles confortaverit, ostendit in diversis illis eadem saepe peccata dimitti; ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminavit caecum. Ideo enim tot sanavit febricitantes, tot languidos, tot claudos, caecos et aridos, ne desperaret saepe peccator. Ideo non scribitur aliquis nisi semel curatus, ut timeat quisque jungi peccato. Videmus adhuc quotidie in Ecclesia saepe febricitantes, saepe languidos, saepe passionibus captos saepe liberari; ut appareat toties opus miserentis, quoties confessio fit poenitentis. Quomodo enim corpus quod vilius est, et ab ipso dissimilius, saepe sanaret: et animam digniorem et redemptam, non toties liberaret? Medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum (Matth. IX, 12). Sed qualis esset hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum visitare, centies curare. Qui caeteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret.

13. Memor est sui, qui promisit, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Quem enim peccatorem excludit? Et quod omnibus promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat: Qui me confessus fuerit coram hominibus, id est, omnis quantumcumque et quotiescumque peccator, cujuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos; confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 32). Nam qui invocaverit nomen Domini, id est, secundum quod vocatur Dominus, id est, qui invocaverit eum ad se serviendo, et non contradicendo, ut forsitan saepe fecit: omnis, id est, quicumque sit ille peccator, salvus erit (Joel II, 32). Omnem enim animam iste promissor saturavit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam. Hunc magistrum intellexerat discipulus ille, qui Corinthios per Epistolas suas voluit corrigere, et, ut ipse testatur, ter in Litteris suis eos correxit (II Cor. XIII, 1). Oportebat enim ut quoties videbat eos cadere, toties adjuvaret eos surgere. Memor enim erat illius qui dixerat, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XX, 23). Scimus autem primos patres, et in omni tempore Ecclesiam Dei semper usque septuagies septies, quod est semper, peccata dimittere. Quam potestatem illi ab Ecclesia Dei conantur auferre.

14. Oportet enim Ecclesiam sic credere, quae confitetur se saepe peccare. Negant enim veritatem in se seductis esse, qui se absque peccato audent jactare: In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2), nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest (Job XXV, 4). Quapropter eliminandus est ab Ecclesia iste error, qui unquam poenitentibus negat indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit, Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4), sentiens etiam et justis peccata solere contingere: non se confirmabat absque peccato, qui se cognovit indissolubili vinculo charitatis Christo conjunctum. Nisi enim sciret saepe justos ad veniam venire; quomodo dubitaret se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei servire? Cur enim Dominus Petri pedes lavisset, et Ecclesiam hoc idem docuisset (Joan. XIII, 5, 15); nisi quia quotidiana est offensio, oportet quod quotidiana sit remissio? Cur autem docuisset ipse Dominus orantes dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); nisi ipse misericors perseveraret, qui nos ab hac petitione non vult deficere?

15. Nullus itaque tantum unquam possit peccare, quod poenitens velit desperare. Quid enim aliud est desperare, quam Deum sibi comparare? Nam qui de Deo non praesumit veniam, non animadvertit plus peccato suo Dei posse clementiam. Si enim sentiret Deum magis bonum, quam se malum; quidquid in se justitiae non inveniret, a Deo magis bono exspectaret; et quidem diffidit, quia summi boni bonitatem majorem sua nequitia non sentit. Ille solus diffidat, qui tantum peccare potest, quantum Deus bonus est. Cum sit autem nullus qui hoc possit; qui timet de se malo, praesumat de meliore. Diabolus enim et omnis nequitia minor est, quam Dei misericordia. Ipse enim si posset sperare, et culpam in se sentire; quod non invenit in se, sumeret in Dei pietate. Adhuc qui diffidit, et suam nequitiam Dei benignitati comparat, finem imponit Dei virtuti, dans finem infinito, et perfectionem divinitatis auferens Deo; cui nihil deest, quod etiam excogitari non potest.

16. Non itaque etiamsi sacerdos peccaverit, desperare debet , licet scriptum sit, Quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Tota namque Ecclesia, atque alius sacerdos, et omnis sanctorum ordo orabit pro eo, et ipse Christus qui pro nobis offert se Deo. Sed hoc considerandum est sacerdoti, ne facile cadat, cui in hoc gravior notatur poena. Dicat apud se, Si plebs jejuna verbi Dei peccaverit, oportebit me ferre partem ponderis; non audebo illi importabilia imponere, et non digito ea movere (Matth. XXIII, 4): sed ego si peccavero, quid faciam? Non sic facile evadam, me oportebit flere miseriam. Non enim est sic statutum de me, sicut de subjecta plebe. Sic sacerdos timeat peccare; sed magis, desperare.