|
17. Error praesumentium veniam sine poenitentia. Sunt alii inimici
desperationis , qui adeo praesumunt et de Deo confidunt, quod quamdam
sibi licentiam peccandi acquirunt, et sine poenitentia exspectant
veniam: quia credunt quoniam Christiani vocantur, non posse damnari,
adulantes sibi, quod scriptum est, Omnis quicumque invocaverit nomen
Domini, salvus erit (Joel. II, 32). Putant enim se nomen
Domini invocare, quoniam possunt Christum credere, et sacramenta
Ecclesiae sumere: non verentes multos esse vocatos, paucos vero
electos (Matth. XX, 16). Putant enim omnes Christianos
paucos esse in multitudine Gentium et Judaeorum: quare etsi omnes
salventur credentes, paucorum tamen est electio in tanta multitudine.
Sed si quis animadvertere voluerit, deceptos hos esse cum Ecclesia
judicabit, licet confidant in Christi redemptione. Dicunt enim,
Quid prodesset Christum venisse, si mali tantum sicut ante adventum
suum adhuc perirent? Antequam enim fieret Deus homo, mali tantum
damnabantur: et si adhuc idem esset, cum venisse quid prodesset?
Multum, inquam: nam omnis bonus ante adventum Domini salvus factus
est per adventum . Nemo enim infernum egredi posset, nisi a Christo
perveniente in cum extrahi meruisset: neque facultas bene operandi et
diabolo contradicendi tanta hominibus inesset, nisi Christus tanta
pati et resurgere decrevisset. Hi neque Apostolos neque verba Domini
attendunt, qui fornicatoribus et criminosis hominibus tam multipliciter
et toties poenas promittunt.
|
|