|
19. Quod solum originis peccatum sine poenitentia remittatur.
Invitus baptizatus. Poenitentiae jugis necessitas. Peccatum crescit
neglectum: nullum respectu Dei parvum. De quibus assidue dolendum.
Non omnis dolor, poenitentia. Poenitentia quid. Non est nisi de
male usa libertate. Peccata lethalia. Cum itaque poenitentia efficax
sit et fructifera, neminem relinquens sine venia, mortuos
resuscitans: de modo et varietate ejus aliqua disseramus. Poenitentia
enim baptizandis non est necessaria ; sed baptizatis de majoribus et
minoribus peccatis dolendum sive poenitendum est. Per fidem enim
Ecclesiae sola remittuntur peccata, quae contraxit homo in origine:
ut sicut a patre peccante damnationem accepit, ita per matris
Ecclesiae fidem consequatur remissionem. Sed qui per se peccavit,
per dolorem proprium et per fidem Ecclesiae indulgentiam acquisivit.
Haec per Baptismum ita reddunt hominem mundum et novum, ut nihil
remaneat quod Deo displiceat. Sine poenitentia nulli profuit
Baptismus, qui peccavit spontaneus. Si quis autem baptizaretur
invitus, et in falsitate confessus; cum poenituerit, salvus erit,
adjuvante fide et charitate totius matris Ecclesiae per totum orbem
diffusae. Ob hoc sunt catechumeni ab Ecclesia constituti, ut dum
Baptismum exspectant, unde jure poeniteant, doceantur. Haec
restituit hominem in libertatem arbitrii primi parentis, adhuc in
abundantia virtutum constituti.
20. Est enim poenitentia assidue peccantibus, assidue necessaria.
In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2), quae quotidie
remittuntur, si semper plorantur. Ista per sacramenta Ecclesiae et
orationes semper fugantur, ut jure audiant, Tota pulchra es, et
macula non est in te (Cant. IV, 7). Non quin fiat dico, sed
manere non potest. Tanta est virtus petitionis tuae et unitatis
Ecclesiae, ut quidquid extraneum acciderit, durare non possit.
Licet enim speciosi sint pedes evangelizantium pacem, evangelizantium
bona (Rom. X, 15; Isai. LII, 7), lavatis tamen in
remissionis figura excutiendus est pulvis qui contrahitur in via. Haec
peccata etsi sint parva per Dei misericordiam, fiunt tamen magna in
peccatoribus negligentia. Nullum enim peccatum adeo parvum, quod non
crescat neglectum. Non enim considerandum est quid fecerit, sed quem
offenderit: quam bonus, quam benignus, quam pius, quam propitius
est, qui illum sua dulcissima pietate creavit ex nihilo, qui eum
absque merito perduxit ad Baptismum, et educavit et nutrivit tanquam
filium: ad cujus commodum creavit coelum et terram et omnia quae in eis
sunt ex nihilo, cui serviunt omnia tanquam filio, cui misit Angelum
in auxilium, propter quem fortem et callidum debellavit hostem ejus
antiquum, propter quem tam multiplicia pati sustinuit, ut moreretur
Filius , cum quo dignatur habere consortium: qui Deus majestate sua
regit et gubernat omnia propter eum potestate sua. Talem patrem
offendere, contra ejus voluntatem aliquid committere animadvertentibus
ac se non ignorantibus quam est crudele? Unde qui se cognoscunt,
sicut semper peccant, ita semper plorant; ut totam vitam suam, quae
est tentatio super terram, plorent tota vita sua.
21. Ista autem sunt, cum aliquid citra vel ultra modum agitur.
Ipsa enim bona quae per se bona sunt, aliquid contrahunt cum
excedunt. Quidquid deest a perfectione, quidquid deficit ab homine,
quidquid nostrum est, plorando delendum est. Quidquid aliquo modo
agitur, non mundissima intentione, quidquid aliquo modo operamur, et
non tamen purissimo Dei amore, non est liberum a fragilitatis
operatione. Quicumque tam miserum esse ut hominis est dilexerit, et
qui ejus fragilitatem non abhorruerit, sed omnino sibi reservaverit,
et suum esse nunquam nisi propter acquirendum verum esse quod Deus est
toleraverit, addit operi divino procul dubio dolendum. Et qui se
cognoscit quid est, diligat hoc solum quod spectat ad illum qui est.
Si quis enim sapienter cogitat, quid turpissimae fragilitati ab ipsa
conditione inhaereat. quam foedus et turpis sit in carne, quam
mutabilis in mente; hoc solum in se diligit, quia tale eum ad Deum
ducet. Quidquid etiam boni facimus, si id melius facere po semus, a
nobis est quod in culmine boni non sumus. Si quid boni novimus, et
minus aliquo modo operamur, non omnino a nostra operatione est
alienum. Ista assidua, et quodam modo quasi necessaria, assidua
laventur confessione, assidua restaurentur compunctione . Surgamus
purissimi ad purissimam perfectionem; ne istis quae parva sunt
multiplicatis, quasi quadam scabie patiamur corrumpi et collidi: ne
pinguedine charitatis imminuta sinamur macie affligi, et tortura
immundae conscientiae macerari. Semper tendamus in melius, semper in
puritatem Baptismi tendentes, et eam summopere conservantes: ut cum
de hac vita exibimus, ad eum qui mundissimus est, mundi perveniamus,
et sine mora ab eo suscipiamur.
22. Doleamus esse exsules a patria, doleamus vivere in corruptibili
materia. Hic dolor magis ex desiderio, quam ex vindicta sit .
(Unde differt a poenitentia. Poenitentia enim est quaedam dolentis
vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Qui autem dolet quod
detinetur in mortali corpore, desiderat quod amat, plorans quod
tardat. Omnis poenitentia est de male usa libertate. Iste vero dolor
magis in necessitate est. Nullum autem peccatum est necessarium.
Ipsum autem peccatum originis ob hoc est malum, quia fuit in Adam
spontaneum. Illius enim voluptas male usae libertatis punitur in
nobis; non quia necessarium, sed quia fuit spontaneum. Nihil enim a
nobis quaeritur, quod commisissemus; nihil a nobis exigitur nunc,
quod fecissemus. Relinquitur in filiis opus paternae voluptatis.
Requirit diabolus filios in servitutem, quorum patris emit
libertatem.) Iste dolor factus est, non ex conscientia peccatrice,
sed ex operante charitate; non puniens malum, sed augmentans bonum;
non impatienter habitus, sed ex desiderio susceptus. In hoc desiderio
erat Andreas, qui in cruce positus a Domino requirebat, Tempus est
ut commendes terrae corpus meum. Volebat enim eum plebs de cruce
deponere. Ipse autem coepit Dominum rogare, Ne me permittas,
Domine, descendere vivum, sed tempus est ut commendes terrae corpus
meum: tam diu enim jam portavi, tam diu super commendatum vigilavi,
et laboravi, quod vellem jam ipsa obedientia liberari, et isto
gravissimo indumento exspoliari. Recordor quantum in portando
onerosum, in fovendo infirmum, in coercendo laetum , in domando
superbum laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis
me retrahere conabatur, quoties a dulcissimae quietis somno me excitare
contendebat, quantum et quoties dolorem ingerebat. Qui igitur tam
diu, pater benignissime, pugnanti restiti, et tua ope superavi et
vici, a te pio et justo remuneratore posco, ne mihi ultra commendes,
sed depositum reddo. Commenda alii quem illud ultra non impediat , et
resurrecturum servet et reddat, ut et ipsum quoque meritum sui laboris
recipiat. Terrae me commenda, ut me amplius vigilare non oporteat,
et libere ad te fontem indeficientis gaudii tendere anxiantem me non
retrahat, nec impediat. Hic dolebat jam non esse cum Domino, nec
poenitebat commendatum resurrexisse Domino. Sic itaque non omnis
dolor est poenitentia. Sunt etiam peccata alia, quae omnino eripiunt
vitam, nisi succurrat poenitentia. Non enim omnis qui dicit,
Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Quare agenda est
poenitentia, ut deleantur crimina.
|
|